« Gaba » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 002b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GABA
GABA, Via, quasi Cava ; quomodo rugam hodie dicimus quod rugæ
frontis formam effingat. Charta ann. 1216. apud Ughellum tom. 2. Ital. sacr. pag. 770 :
Et limites tales esse censentur, videlicet a pede via, venit sursum a massaria de Petralonga, et respicit ad filum cum Gaba, seu via, quæ vadit, etc.Charta Ital. ann. 1345 :
Si aliquis soliaverit aliquas cavas, vel scalnaverit, seu spoliaverit, caligerit salices, ulmos, vel alias arbores, et super alienas Gabas, solvat pro pœna sol. 1. et totidem pro emenda.
Gabia, Idem quod Gaba, Via, platea. Charta Philippi Episc. Amalphitani ann.
1281. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 301 :
Et quia providimus, satis esse decens et conveniens, ut in vigilia translationis ipsius, novem Ecclesiæ nostræ civitatis inferius subscriptæ deferrent arbores cum floribus et magnis columbris rosarum, induximus Rectores prædictarum Ecclesiarum, ut in vigilia ipsius translationis quælibet ipsarum Ecclesiarum deferret et offerret nobis in Gabia Ecclesiæ, quam propter hoc fieri fecimus, arborem suam et columbrum rosarum, etc.