« 1 gades » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GADES1
1. GADES, f. Sepes, Gall. Haie ; Gadir enim Pœnorum lingua Sepes est, ut habet
Papias apud Laurentium in Amalthea. Charta anni 1337. apud Ludewig. tom. 6. pag. 41 :
Quod ipsa civitas Friburg habere debeat omnia jura civilia plenarie et perfecte usque ad Gades et grenicias villæ Gunzendorff.Ibid. pag. 42 :
Donamus etiam præfatæ Civitati... unum rubum liberum in omnibus metis, Gadibus et greniciis, sicut jacet et jacuit ab antiquo in usus proprios.Charta ann. 1354. ejusdem tom. pag. 510 :
Prout etiam in suis metis, terminis, Gadibus et greniciis dicta villa et bona limitata sunt circumferentialiter et distincta.Altera anni 1356. tom. 5. pag. 576 :
Oppidum suum de Plaven cum villis, territoriis... et cum omnibus et singulis metis, Gadibus, juribus, jurisdictionibus, etc.Et tom. 2. pag. 111. in Chronico Wormat. :
Concrematæ sunt domus omnes mercatorum, et veteres Gades usque ad hospitale.Hic puto intelligendum locum quemdam sepimentis clausum, ubi merces venales exponebantur.
P. , 1766.
◊ Ex supra allatis et maxime
ex sequentibus certa est hujus vocis significatio ; idem est nimirum quod Limes, terminus,
meta. Charta Boleslai ducis Oppol. ann. 1309. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col.
490 : Desiderantes itaque quod eadem ecclesia Bosidom in metis sive Gadibus ipsius perpetua pace perfruatur, metas sive Gades dictæ ecclesiæ Bosidum sic, prout subsequitur, duximus ordinandas.Dipl. Rudol. I. princ. elector. Saxon. ann. 1329 :
Dissensio, quæ movebatur inter eos de merica sita ad civitatem, amicabiliter fuit sopita, et Gades ejusdem mericæ, quæ dicitur Marckschede, personaliter equitavimus.Vide infra Gadis. Plura apud Haltausium voce Gaden, col. 582. Apud Graffium in Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 175. est vox Germanica Gadam, Conclave, domus, tabernaculum, septum. Notit. sec. xiv. apud Gudenum in Cod. Diplom. tom. 2. pag. 785 :
Denariorum census solventur de domibus, sitis retro Gades, in quibus rasores et aurifabri sedere consuescunt.