« Gajardus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 010a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAJARDUS
GAJARDUS, Nomen carrocii seu currus bellici, in quo vexillum exercitus imponebatur,
apud Cremonenses. Chron. Parm. ad ann. 1281. apud Murator. tom. 9. Script. Ital. ubi de
restitutione
Carrocii Parmensis, quod vocabatur regolium Parmæ, et Cremonensis, quod vocabatur Gajardus. Nostris vero Gayar vel Gayard est Uncus vel Contus ferro uncinato armatus. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 287 :
Qui Bonitus tenebat tunc in manu sua quemdam baculum, vocatum Gayar sive croucit, cum quo trahitur fenum de fenario pro animalibus, quando fenum est nimis contassatum.Aliæ ann. 1416. in Reg. 169. ch. 470 :
Lesquelz sergens ouvrirent une granche de certain instrument, appellé Gayard, sans faire en icelle ouverture autre, fraction, ne violence.An inde Gayer vel Wayer draps dixerunt nostri, pro Pannos ad ejusmodi contum suspendere ? Lit. remiss. ann. 1445. in Reg. 177. ch. 63 :
Ung grant baston à wayer ou Gayer draps.Vide supra in Gafare.