« »
 
[]« Gajeria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 010c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAJERIA
GAJERIA, Pignus, Gall. Gage, Res pignori accepta. Statuta Cisterc. ann. 1180. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1252 :
Qui Gagerias receperunt, si sciunt sortem suam recepisse, deductis expensis, usque ad Pascha eas resignent, nisi sit possessio, quæ ad jus Monasterii pertineat. Qui aliter retinuerint, ex tunc Abbas et Prior et Cellerarius a divino officio sint suspensi, nec sensus impositione pallient hujusmodi pignorationes.
Statuta ann. 1184. col. 1256. De Gageriis, sicut annis præteritis statutum est,
teneantur, quod non licet alicui censum, vel terragium, vel aliquem fructum terræ in Gajeria recipere, qui non computetur in sortem, nisi decimas de propriis laboribus, et usum nemoris, et usus pascuorum
. Vide supra in Gagiatio.