« »
 
[]« Galandravum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 012b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALANDRAVUM
GALANDRAVUM, Vestis Virilis. Statuta MSS. Massiliensia lib. 2 :
De Galandravo sine penna et frezo... Galandravum et caputium de panno grosso.
Edita præferunt :
De Galandruo sive penna et froire.
P. Carpentier, 1766.
Et quidem vestis rusticorum. Inq. ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Requisitus a quibus habuit bannum, respondit quod a Bertrando Roscellano cive Arelatis habuit unum Galandravum, pro eo quia vaccæ suæ intraverant dictum territorium.
Rursum ibid :
Item dixit quod pignoravit sororium Pontii Meinjorn de Arelate, cum quibusdam aliis, quia invenerunt oves suas infra dictos confines, sine licentia dom. Barrali, de uno Galandravo.