« »
 
[]« Galeria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 014c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALERIA
GALERIA. Anastasius Bibl. in S. Hadriano pag. 111 :
Alias vero tres domos cultas, videlicet Galeria posita via Aurelia,... reliquas vero duas, id est, Galeriam positam via Portuensi, etc.
Occurrit ibi non semel, et apud Ughellum tom. 1. pag. 121. 136. Concil. Compostell. ann. 1031 :
Ita æquum est, ut omnibus intra Galeriam stantibus pacis osculum sibi invicem tribuere. Et in omnibus communionibus majoribus Nativitatis Domini, Paschæ et Pentecostes, quisquis de quo habuerit, munera offerat.
Nescio, an inde orta sit vox Gallaria, Italis, Galerie nostris, pro longiori porticu, seu, uti vocatur a Sidonio lib. 2. Epist. 2. Cryptoporticu, quam vocem ortam quidam volunt, quod oblonga sit instar Galeræ, seu navis. Alii alia opinantur. Vide Jacob. Bourgoing lib. de Orig. et usu vulgar. vocum pag. 83. Octav. Ferrarium in Orig. Ital. Et Menagium in Gall. ubi vocis Galerie antiquitatem probat ex Bardino Senatore Tolosano, qui florebat ann. 1440. apud quem legitur :
Ambulacrum, quod nos Galeriam vocamus. Galeria sive corredor domus,
in Charta ann. 1471. ex Schedis D. Lancelot. Ead. notione sumitur in Instrumento anni 550. apud Rymerum tom. 14. pag. 390. col. 1 :
In quodam superiori ambulacro sive quadam superiori Galeria ex parte australi ædium sive hospitii illustrissimi Principis et Domini nostri Henrici VIII.
Vide Galilæa.
P. Carpentier, 1766.
Memor. D. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1370. fol. 100. v° :
Rex 21. Julii 1370. in hospitio suo de S. Paulo in galeriis dixit, etc.
Charta ann. 1397. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 143. col. 2 :
Consules Nemausi per aliquos singulares ejusdem villæ dirrui fecerant Galeriam dicti orti sive viridarii,... et lapides, fustas ac tegulos dictæ Galeriæ, et cujusdam cameræ juxta dictam Galeriam... capi et portari fecerant, etc.
P. Carpentier, 1766.
Galleria, Eadem notione, in Comput. MS. fabr. S. Petri Insul. ann. 1484 :
Jacobo du Tertre carpentatori, quia cum [] suis sociis fecit.... Gallerias, Gallice Galleries, existentes juxta campanile, etc.