« »
 
GALLA 1, GALLA 2, GALLA 3.
[]« 1 galla » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 016a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALLA1
1. GALLA, pro Galea, ut arbitror, Navis species, de qua superius. Oberti Cancellarii Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 341 :
Et quia gravissimum erat et evidens periculum in tanta temporis brevitate grandem exercitum constituere, et maxime quum mille militibus, clientibus et peditibus multis cuncta necessaria, non apud Lucam, sed per totam Thusciam vix labore nimio possent inveniri : et Gallæ et gatti ad terminum illum facti esse non poterant, dilataverunt exercitum tam maris quam terræ voluntate Consulum Lucæ esse faciendum in futura æstate.
Vide Galea et Gatus.
[]« 2 galla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 016a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALLA2
2. GALLA, Scabies, Gall. Galle. Jordanus Rufus Calaber MS. lib. 1. de Medicamentis equorum cap. ult. :
Galla est quædam tumefactio mollis ad modum vesicæ, magna ut Galla, vel avellana, etc.
Eadem habentur apud Petrum de Crescentiis lib. 9. de Agricult. cap. 10. qui a Jordano hausit. Adde cap. 43. Vide Gallarius.
[]« 3 galla » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 016a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALLA3
3. GALLA, Vox italica, ut Gallozza et Gallozzola, Glandis fructus arborum glandiferarum, cujus usus est coriis perficiendis et lanis nigro colore tingendis ; Gallis Noix de galle. Stat. Bonon. ann. 1250-1267. tom. II. pag. 44 :
Et addimus... quod aliquod molendinum rami reni non maxinet Gallam, vel vallaniam, etc.
Et tom. II. pag. 190 :
Placet quod nullus... debeat vendere arnia, vel fulixellos, nec setam tractam, nec Gallam arborum nostri districtus alicui, qui non sit de nostro districtu. (Fr.)