« »
 
[]« Gallarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 016b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALLARIUS
GALLARIUS, Cerdo. Gloss. Isid. Sic dicitur sutor, quod, ut est apud Macrobium lib. 2. Saturn. sutor Gallam subigat, seu terat. Est autem Galla, Joanni de Janua, Instrumentum cerdonum, quo coria purgantur et dealbantur. Galla etiam dicitur quædam herba et fructus quercuum : unde fit quasi pulvis ad aptanda coria, qui similiter Galla vocatur. Gallarius et Gallicarius cerdo ; qui in Galla operatur. Gallarius, Gallicarius, a, um, quod pertinet ad Gallam. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Gallarius, Gallicarius, Parateurs de cuirs. Galla, Instrument à appareiller cuirs. Vide Gallicarii.