« Galnabis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 018a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALNABIS
GALNABIS, Galnape, Læna, stragulum villosum, apud Smaragdum. Regula S. Isidori
cap. 14. de veste et lecto Monachi :
Cujus stratus erit storea et stragulum, pellesque lanatæ duæ, Galnabis quoque et facistergium, geminusque ad caput pulvillus.S. Fructuosus in Regula cap. 4. habet hoc loco, Calnaben villatum. Menardus in MS. Isidori Vindocinensi legi ait galbanis.
Galnapes, apud Isidorum lib. 19. cap. 26. nude, et apud Smaragdum.
P. , 1766.
◊ Glossar. Provinc. Lat. ex
Cod. reg. 7657 : Galnapes, cervical, Aurelhier, Prov.
Galnape, in Testamento S. Cæsarii Arelatensis :
Cum casula villosa, et tunica, vel Galnape, quod melius dimisero.Charta Hispanica æræ 1060. apud Antonium de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 435 :
De raupa siquidem Galnapes 2. tres pulmarios,Alia æræ 1016. ibid. pag. 444 :(plumacios)duos pares de sabanes, etc.
Panos gratiscos,Quæ quidem vox depravata legitur in Charta Sisnandi Episcopi Iriensis, seu Compostellani, æræ 952. apud eumdem Yepez tom. 4 :(Græciscos)et 16. Ganapes paleas, et 30. pannos optimos, etc.
Scala argentea una, Venapes 4. plumatios 5. tapete 1. lectos 6. cathedras 10. mensas 8. etc.Et in alia Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud eumdem tom. 5 :
Adjicimus etiam estramina lectulorum, Gagnapes paleas, antiquum 7. subminores 8. plumatios digniores paleos 10. alios subminores 8. etc.Utrobique enim legendum Galnapes. Pro Antiquum, tom. 3. Concil. Hisp. pag. 181. legitur Antionum. Vide Antio.
◊ Voces effictæ, ut quidam putant, a Galbanum. Dicuntur
autem Papiæ,
Galbana, genera vestium a galbaneo colore, qui est sublucidus et subalbus cum pallare: quod vocabulum occurrit apud Juvenalem Sat. 2. ut Galbanatus apud Martialem lib. 3. Epist. 40. et alios. Sed videntur potius confectæ ex Gausape, vel Gaunape, stragulum. Glossæ Isid. : Gaunacha, gausapa. Gloss. Lat. MS. Regium : Gaunapa, causapa. Ex Gaunapa, factum Galnapa vel Galnape.