« »
 
[]« Galoer » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 019a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALOER
GALOER, Gualoer, Bona mobilia aut immobilia, ab Armorico Gallu, Gallued, vel Gallout, Potestas, potentia, valor. Charta Rotonensis apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 99 :
Alanus comes omni Britannicæ imperans regioni, ad Monasterium S. Salvatoris veniens, interpellatus a Monachis dedit S. Salvatori Gualoer totius Abbatiæ per totum Britanniæ regnum diffusæ, illam scilicet partem, quæ Principibus usque ad illud tempus solvi consueverat, pro mercede æterna et pace totius Britanniæ.
Charta Kemperleg. ibidem col. 120 :
Præterea res hominis, qui absque liberis obierit in ipsa tribu, et alieni etiam de aliena terra ibi defuncti Gualoer proprium est S. Amandi. A
lia S. Gregorii ibid. col. 127 :
Ad corporis vero profectum de bannis ac de causis in judicio ante eum prius convictis, ac de Galaeriis octavam partem ei in remuneratione permisit.
Alia Majoris-Monasterii ibid. col. 215 :
Stabilierunt enim invicem atque concordaverunt, ut pro eo Monachis darent... omnem totius parochiæ bannum, unam aream molendini super Cosnionis fluvium, Galorium omnium albanorum.
Litteræ Johannis [] Ducis Britanniæ ann. 1396. ibid. col. 661 :
Toutes costumes, passages, trespas, espaves, Galoiz, droit de desherance, bris et brieffz par mer, par terre, etc.
P. Carpentier, 1766.
Seu jus in bona defunctorum sine hærede legitimo, vel qui de iis testamento disponere non possunt, vulgo Galoy. Charta ann. 1254. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 956 :
Dicebamus nos habere et debere habere in terra præfati Guillelmi militis, sita in feodo nostro de Thoreo, latronem et le Galoy.
Alia ann. 1410. in Reg. feudor. Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 37. v° :
Je Jehan de Craon, sire de la Suze,... advouhe à tenir... à foy et hommaige lige... mon herbergement de Charrace, avecques toutes ses appartenances et appendances,... pescheries, deffens, Galloys, estangs, etc.