« »
 
[]« Gamales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 020a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAMALES
GAMALES, Gamahali. Lex Longob. lib. 2. tit. 55. § 7. Rothar. 367. :
Si aliquis de sacramentalibus mortuus fuerit, potestatem habeat ille qui pulsat, in loco mortui similem alium nominare, et de proximis legitimis, aut de naturalibus, aut de Gamalibus, id est, confabulatis.
Edictum Regis Rotharis tit. 109. § 7. habet hoc loco :
Aut de natis, aut de Gamahalos, id est, confabulatis.
Ubi viri docti Gamales esse volunt, filios e legitimis nuptiis procreatos, ad discrimen naturalium : ita ut confabulati dicantur, qui ex fabula, seu pacto ac fœdere nuptiali orti sunt. Plautus Arg. Cistellar. :
Comprimit adolescens Lemnius Sicyoniam,
Is redit in patriam, et gnatam generat nuptiis.
Vox autem a Germanico Gemal, vel Ghemael, conjux, formata e Saxonico, Maelen, Conjungere, addita particula ghe, vel ga, verborum præteritis et participiis præteriti temporis apud Saxones et Germanos præponi solita. Vide Fabula. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 475. not. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 652.