« Gambeso » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAMBESO
GAMBESO, Cento, centunculus, Thoracomachus, Vestimentum coactile, ex coactili lana
confectum : seu
vestimenti genus, quod de coactili ad mensuram et tutelam pectoris humani conficitur, de mollibus lanis, ut hoc inducta primum lorica vel clibanus, aut his similia, fragilitatem corporis ponderis asperitate non læderent, ut est apud Anonymum de Rebus bellicis Notitiæ Imperii subjectum. Sed et ita describitur a Scholiaste Thucydidis · Πῖλον τὸ ἐξ ἐρίου πηϰτὸν ἔνδυμα, ὤσπερ θωράϰιόν τι, ὑπὸ τὰ στήθη, ὃ ἐνδυόμεθα. Et Constantinus Porphyr. in Tacticis pag. 5 :
Στολάς εἶχον οἱ τοιοῦτοι ψιλοἱ ἰσχυρὰς ϰαὶ πηϰτὰς ἀντὶ ϰλιϐανίων ϰαὶ λωριϰίων. Subarmaleappellatum quidam volunt. Vide in hac voce. Neque alia videtur Chlamys cannabina, in Epistola Juliani Propræfecti Provinciæ Britanniæ ad Sinnium Solennem in veteri Marmore haud ita pridem detecto in Bajocassibus :
Licet plura merenti a me pauca, tamen quod honoris causa offero, velim accipias libenter, Chlamydem cannabinam Dalmaticam Laodicen, fibulam auream cum gemmis, lacernas duas, etc.
Gambeso. Willelmus Brito lib. 11. Philippidos :
In Rotulo ann. 1332. Cameræ Comput. Par. :Pectora tot coriis, tot Gambesonibus armant.
Adæ armentario 40. sol. 4. den. pro factione Gambesonorum.Computus Baillivorum Franciæ ann. 1268 :
Expensæ. Pro cendatis, bourra ad Gambesones, tapetis, etc.
Gambesum. Idem Wil. Brito lib. 3. Philippidos :
Gambesumque audax forat, et thoraca trilicem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gabeisio. Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. ad calcem pag.
clxxv. : Pro balistis et Gabeisionibus portandis in Marciam lxi. s.
Gambesa, in Charta Henrici D. Solliaci ann. 1301. de Libertatibus villæ Aiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gambesiata Lorica, in Testamento anni 1286. apud. Marten. tom. 6. Anecd. col. 1225. Gambesiata
tunica, in alio Testamento ann. 1287.Gambacium, in Libertatibus villæ Moneti ann. 1269. apud Thomasserium in Consuetud. localibus
Bituricens. cap. 65.
Gambarius, forte pro Gambacius, in Charta Libertatum Luriaci apud eumdem cap. 56.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gambaycho. Consuetudo Brageriaci art. 28 : Item armaturæ, utpote enses, lanceæ, scuta, boglaria, loricæ platæ, pileus ferreus, sive capellus, perponcha, sive Gambaycho, guisarma, nec alia genera armorum necessaria ad tuitionem corporis... pro ullo debito pignorentur.
Gambiso, in Fleta lib. 1. cap. 24. § 12. Gambison, apud Joinvillam pag. 46. Le
Roman MS. :
Infra :A ces paroles li vavasors s'armaD'un Gambison viez enfumé qu'il a.
MS. :Desor vesti un Gambison faitis.
Will. de Guignavilla in Peregrinatione animæ MS. :Chascuns avoit son Gambison vestu.
Infra :Là sont heaumes et haubergons,Gorgeretes et Gambisons.
Le Gambison vesti Jesus,Quant por ti en croix fu pendus.
Cotes Gamboisées. Willel. Guiart. ann. 1298 :
Et ann. 1304 :Que seul des Cotes GambesiesPouvoit-on emplir maintes jailles.
Statuta MSS. :Espées d'estos et de taille,Cotes Gambesies, ventailles.
Des armoiers et coustepointiers de Paris : Item se l'en fait Cotes Gamboisiées, que elles soient couchées deuëment sur neufves estoffes et pointées, enfermées, faites à deux fois, bien et nettement emplies de bonnes estoffes, soient de cotton, ou d'autres estoffes, etc.Infra : Houpellandes Gamboisées. Alia Statuta ann. 1296 :
Item, que nul doresnavant ne puist faire Cote Gamboisiée, où il n'ait 3. livres de coton tout net, se elles ne sont faites en fremes, et audessous soient faites entremains, et que il y ait un ply de vieil linge, enprez l'endroit, de demie aulne et demy quartier devant, et autant derriere. Contrepointesvocantur in Charta ann. 1206. in 30. Regesto Archivi Regii Ch. 115 :
Præterea inveni in dictis bonis quinque alberjons et unum alberc, et unam Contrepointe.Vide Williomarum, seu Josephum Scaligerum, in Titium pag. 46. 47. et 49.
Wanbasium, apud Rogerum Hovedenum ann. 1181. Wanbais, apud eumdem pag. 614. Interdum
Hambais, sic enim in MS. Historia. Le Roman de Rou et des Ducs de Normandie :
Plusours ourent vestus Hambeis,Cojures ont chaint et carquais, etc.
Gambaison, in Charta Philippi Pulcri ann. 1303. in 36. Regesto Chartophylacii Regii num.
115 :
Et seront armez de porpoins et de hauberjons, ou de Gambaisons.Philippus Cluverius lib. 1. German. antiq. cap. 16. ad Strabonis locum, ubi Belgas ait ἀντὶ χιτώνων ferre σχιστοὺς χειριδοτούς, hic quid aliud interpreteris σχιστους illos χειριδοτοὺς
ad inguina et nates usque demissos, nisi eam vestium partem, quam vulgus nunc Latinorum Thoracem appellat, patria vero lingua Wammes, et inferioris Germaniæ dialectus Wambeis, Danica Wames, Hispani Jubon, Itali Giupone, Galli pourpoint, Angli et Leodicenses, ad Mosum amnem Doblet. Chronicon Colmariense ann. 1298 :
Armati reputabantur, qui galeas ferreas in capitibus habebant, et qui Wambasia, id est, tunicam spissam ex lino et stuppa, vel veteribus pannis consutam, et desuper camisiam ferream, etc.Albertus Argentin. pag. 104 :
Ubi manicas Wambasii sui fractas cum novis peciis reparans, etc.Et pag. 112 :
Quidam carnifex Episcopum super dextrario in rubea Wambasia circumventum... cuspide perforavit. Culcitræ de Gambasio,apud Raymundum .
P. , 1766.
◊ Gamboison, in Lit.
ann. 1303. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 384. art. 2. Gamvisum in Libert.
Castrivil. ann. 1286. apud D. Bouquet tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 412. Si tamen
bene lectum est.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gaubeson, et Goubisson, apud Borellum. Liber Du pelerinage de l'ame : Quæ vox etiamnum viget apud Occitanos, teste eod. Borello.Et tout ainsi comme fait estDe pontures le Goubisson.
Wanbizius. Statuta Ord. Præmonstrat. Dist. 1. cap. 13 :
In dormitorio nullus rectus in lectum ascendat, sed residens per spondam divertat : super Wanbizios et laneos jacere licebit, etc.Ubi Wanbizius, idem quod lodix.
P. , 1766.
Wambitius, eadem notione, in Bulla Innoc. IV. PP. pro Præmonst. : Abbates quoque... in dormitorio, cum aliis super Wambitios jaceant, omni prorsus excusatione cessante.
P. , 1766.
Wambosium, f. pro Wambasium, apud. Adr. de Veteri Busco in Reb. Leod.
tom. 4. Ampl. Collect. Marten. col. 1332. et 1333. Vide Wamba.P. , 1766.
Gambesatus, Ex coactili lana fartus, nostris Gamboisié. Tabul. Fossat. fol. 4 :
Habentes valorem xxx. librarum et amplius, haberent tunicas Gambesatas sive Gambesones.Comput. Rob. de Seris in Reg. 5. Chartoph. reg. fol. 5. r° :
Une selle de la taille d'Alemaigne,... et le siege de cendail vermeil, Gamboisié et pourfillée d'or.Ita legendum, pro Gamborsié, in Lit. Phil. Pulc. ann. 1294. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 136. col. 2. Gambaiseure, Stragulum equinum eodem modo confectum, dicitur in Lit. Joan. reg. ann. 1353. ex Memor. C. Cam. Comput. Paris. fol. 143. r° :
Que chascun ait le plus qu'il pourra de chevaux, couvers de maailles et de Gambaiseure.
Wambasarius, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 1010. Wambasiorum artifex.
◊ Vocis etymon a veteri Germanico quidam accersunt,
Wan-bon, venter, vel Wamba, ut habet Willeramus, in Cantica ; vel a Saxonico
Wamb, quod idem sonat, unde Angli Wombe accepere : ita ut Wambasium
fuerit ventrale, vel ventrile, ventris et pectoris tegmen, quod Germani
Wambeys vocant. Vide Cento, Thoracomachus, et Notas ad
Villharduinum pag. 294. et ad Joinvillam pag. 74. et
in Etymol. Gall.