![[]](img/image.png)
GAMELUM. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 22. ubi machinas jaculatorias describit :
Ac capsa bonum debet habere Gamelum, quod capsum impellat versus exteriorem partem.In lib. vernaculo de Contractibus maritimis, Gameles dicuntur disci lignei, in quibus reponuntur obsonia nautarum.
P. , 1766.
◊ Vel Gamelus, Funis,
rudens ; videtur enim esse pro Camelus 1. Vide in hac voce.P. , 1766.
◊ Gamel vero inter
supellectilem mensariam, forte Cochlear, Gall. Cuillier, in Inventar. ann. 1306.
tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1202 : Item ij. petits Gameaux, e une forche d'argient à trere soupes.