« »
 
[]« Ganerbii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 023b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GANERBII
GANERBII, Ganerbinatus, de quibus exscribam, quæ habet Spelmannus, cujus sunt, quæ sequuntur.
Ganerbii. Ganerbiorum societas, quam Ganerbinatum vocant, apud Germanos ampla, potens, et antiqua est, a nobilium conditione parum distans. Nobiles enim et Ganerbios sic conjungit Jus Saxonicum
Burger oder Burgkmann heissen die Ganerben und Edelleut, etc
. Id est, Cives et Castrenses (qui in Castro habitant) dicuntur Ganerbii et Nobiles, qui olim sub domino Castri in castro habitabant, et tunc temporis vocabatur Burgkburger, i. cives castrenses. Item alibi Burgklehen (i. castrense feudum)
est hujusmodi feudum, ubi multi Nobiles vel Ganerbii (ut nunc dicuntur) unum idemque castrum simul habent a Principe et Domino, cujus est castrum illud
. Et quidem nulla inter ipsos et alios vassallos feudales fere differentia est, nisi quoad pacta et conditiones societatis et fœderis inter ipsos mutui. Quæ res tunc extitit in Germania, quando vis erat jure, da das Faust-Recht im Schwang gieng. Tum enim ante factam et promulgatam pacem publicam, i. dem Landfrieden, cum passim itinera essent minus secura, et latrones in arcibus apud sui generis sive farinæ homines, latrones latitarent ; alii quidam Nobiles, quibus virtutis potius, quam rapinæ studium carum erat, confecerunt sibi arces munitas, in quibus cum familiis suis et rebus pretiosioribus, ab aliorum invasionibus violentis, tuti essent. Et ut potior fieret hæc conjunctio, eoque major et constantior, suisque viribus se et sua felicius defenderent, fraternitates et confœderationes quasdam, certis legibus et conventionibus contraxerunt, den Burgfrieden, id est, Pacem castrensem appellatas. Confœderatos hos Ganerbios vocant die Ganerben, quasi gemeine Erben, id est, communes hæredes et condominos. Sed dilabitur splendida hæc confœderatio in deteriorem partem. Nam et ipsi Ganerbii viribus suis et arcibus confisi, etiam rapere et opprimere cœperunt : aut alios suæ societatis confratres, aut condominos, quando delinquerent, receptarunt, et protexerunt. Eique tandem audaciæ et furori perventum est, ut publicis legibus et imperiali Constitutione coerceatur. Imperator enim Maximilianus in Comitiis Augustanis ann. 1500. inter alia edixit,
ne Ganerbii, sive condomini, bannitum ab Imperio in arcem intromittant, licet etiam ea sit communis ei cum aliis, sed potius a sua societate excludant : quod si vero secus[] factum fuerit, ut ipsi quoque acceptatores, in pœnam pacis publicæ violatæ debeant declarari et pronunciari.
Præterea in Comitiis Wormaciensibus anni 1495. quadruplex est constituta pœna : Das ihr Leib und, etc. Id est, 1.
Primo ut illorum corpora et bona omnibus sint concessa, et nemo illis abuti possit
. 2.
Ut omnia illorum jura, quæ contra alios habent, cessent et sint mortua
. 3.
Ut amittant feudum
. 4.
Ut habeantur inhonesti
, seu infames. Renovatur hæc Constitutio aliis Comitiis Wormaciensibus ann. 1521. deinde Augustanis ann. 1548. et inserta denique Ordinationi Cameræ anno 1555. part. 2. tit. 13. Petrus Denais in Jure Camerali tit. 266. verb. Receptatores, n. 2.
Arces et munitiones aliquot quæ vocantur Ganerbenhæuser, hæ recensetur. Primo arx Rotenburgensis, non procul a Norimberga dissita. Deinde est Friburgum in Veteravia, quæ arx etiam est celebris Ganerbitanus. Tertio est arx Saltizburgum ad salam in Francia orientali, ubi et Imperatoris Conradi (qui cognomen Salici inde adeptus est) Regia olim fuit ; et Lex Salica primum lata est a Pharamundo, ejusque Consiliariis quatuor, Wisogast, Arogast, alias et rectius Bosogast, Salagast, Vindogast, qui et in Prologo Legum illarum nominantur, et a Sigeberto in ann. 422. de quo vide plura hic infra in verb. Lex Salica. Hæc autem arx etiam hodie est domus Ganerbica : et habent singulæ singulos suos Burgravios judicis loco, suasque leges et regalia. Rotenburgensis, quæ ab antiquis dominis ad Coronam Bohemiæ pervenit, et tandem ad Electorem Palatinum, reservato tamen recto domino, condominos, numerat plusquam septuaginta Nobiles.
Sunt et nonnullæ civitates Ganarbicæ. Crutzenacum, oppidum situm ad Rhenum, condominos habens Electorem Palatinum, et Marchionem Badensem. Item Smalcaldia, dum viverent Comites ac Principes Hennebergenses, ex parte dimidia ad ipsos, ex altera pertinuit ad Landgravios Hessiæ ; hodie Landgravius ea solus potitur. Tale olim fuisse Hebron, de quo in sacris Literis habetur, et in Decreto Gratiani, 1. Hebron 11. quæst. 2. notat. Conradus Rittershusius in partitionib. jur. feud. lib. 1. cap. 17.
Constituuntur autem Ganerbii et bona Ganerbica, pactis et conventionibus ipsorum inter se condominorum : accedente plerumque confirmatione et protectione Superiorum, puta Imperatoris et aliorum Principum. Et dari possunt in Ganerbinatum non solum bona allodialia et patrimonialia, sed etiam feudalia ; dum tamen non inferatur tertio præjudicium, uti agnatis in antiquis feudis ; filiabus, (si hoc dictum sit) in novis ; et his, de quibus pactum est, in utrisque. Hinc exigua illa differentia inter Ganerbios et vassallos feudales, cujus supra meminimus. Quamquam enim aliquis in Ganerbiorum societatem acceptus, et condominus factus fuerit, in aliis tamen rebus non mutatur persona ejus, nec vassallus esse desinit prioris domini sui, nec privilegia et regalia, quæ ab Imperatoribus totum obtinuerit condominorum collegium, singulorum fiunt, sed pariter omnium.
Solet autem plerumque inter eos, qui Ganerbinatum constituunt, eo convenire inter se, ut maximus natu in ea gente sit administrator bonorum ; et pro onere administrationis partem aliquem [] fructuum sibi habeat præcipuam : reliqui fructus dividantur æquis portionibus inter omnes gentiles et agnatos, qui quidem sunt puberes, maxime si vel studiis, vel rei militari dent operam.
Denique fraternitati et confœderationi inter condominos renuntiari potest ab eo, cui non amplius libet in illa societate et communione stare : uti quælibet societas renuntiatione tollitur, § manet. Just. de societ. Similiter etiam a rectore sive domino illius arcis, in qua Ganerbinatus est constitutus, liberabitur renuntiatione, Conrad. Rittersh. d. cap. 17. per tot. Ubi simul tradit, discernendum esse Ganerbinatum a pacto, vocato Erbeinigung, quod receptum est inter familias quorumdam Principum, de quo Gail. 2. obs. 127. Itemque a majoratu et legato familiæ, ut idem explicat. Vide Hotomannum in Lexic. feudali verb. Hæredes accelerantes, ubi allegat locum juris Saxonici Artic. 17. Et Modestinum Pistoris p. 1. consil. num. 45. et 52. Hæc e Matthia Steph. Pomeran. Tract. de Jurisdict. lib. 2. part. 1. cap. 2. memb. 3. at non suis ubique verbis ; sed alias amplius, alias contractius, ut nostro magis conveniret instituto. Addam vero quod Glossographus ad 17. artic. Speculi Saxonici asserit, Ganerbios, dici, quod illorum hæreditas descendit, non ascendit, etc. Hæc Spelmannus. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 478. not. 479. n. 2. 481. n. 1.