« 2 gantæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 025a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GANTAE2
2. GANTÆ, Anseres silvestres. Gloss. Lat. Græc. :
Ganta, χηναλώπηξ.Gloss. Saxon. Cottonianum ; græg gos, Ganta. Anglis, A grei Goose. Fortunatus lib. 7. Poem. 4 :
Vita S. Pharaildis Virg. num. 13 :Aut Mosa dulce sonans, quo grus, Ganta, anser, olorqueTriplice merce ferax, alite, pisce, rate.
Aves quasdam aggregatus repperit, quas alii Feles, alii Miletas, vulgus vero Gantas nuncupat.Liber Miraculor. S. Genulfi n. 46 :
Conspicit innumerabilem multitudinem avium, quas vulgus Gantas vocat.Goscelinus Monachus in Vita S. Wereburgæ Virg. num. 10. ubi avis speciem prodit :
Agros ejus solito infinita aucarum indomitarum, quas Gantas vocant, depopulabatur multitudo.Sunt igitur Gantæ, anseres silvestres, vel etiam domestici, qui
◊ Gansæ vocantur a Plinio lib. 10. cap. 22. qui eas
Morinis attribuit : unde patet, vocem esse veterem Gallicam, Goaz scil. ut scribit Petronius pag. 391. Antiq.
Gall. quam retinent etiamnum Germani, quibus Gans, Ganse,
dicuntur, ut Anglis Goesen et Geesen, Hispanis et Italis
Ganso, id generis avium nominatur. Adso in Actis S. Waldeberti Abbat. Luxoviensis
num. 5. videtur, has aves appellatas a voce, quæ albedinem significat, veteri forte
Gallica :
Nam cum in aliis Vir iste felicissimus, tum quoque rebus pollebat : et hunc quoque agrum anseres agrestes, quas a candore, vel sonitu vocis more rustico Gantas vocant, agmine collecto frequenti ruptione ab ipso jactu seminis et sationis incremento vastabant.Potius tamen videtur alterum Etymon. Vide Pontanum lib. 8. Rerum Danicarum pag. 494. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 220.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ganges. Vita S. Amalbergæ Virg. tom. 3. Julii pag. 98 : Ecce late omnia albicant pennatis volucribus, quos communi vocabulo Gances appellari solet.Mabill. sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 243. habet :
Quas communi vocabulo Gantas appellari placet.
Gantes. Silvester Giraldus lib. 1. de Topogr. Hibern. cap. 18 :
Aucæ minores albæ, quæ et Gantes dicuntur.Acta S. Samsonis MSS. :
De Gantibus in custodia traditis. Diversæ aves innumerabiles circa Monasterium, id est, anseres furvæ et albigantes, conveniebant, quæ molestiam fratribus inferebant. Dixit S. Samson : Præcipio vobis, ut ante me pergatis ad Monasterium. Itaque illæ in uno grege congregatæ in Monasterium intrarunt, et usque in crastinum diem reservatæ sunt.MS. :
Alibi :Grues, et Gentes, et oes, et poucins.
Grues et Gentes orent à lor plessir.
Gantula, diminutivum a Ganta. Vetus Interpres Alexandri Iatrosophistæ lib. 1. Passionum :
Manducet ex domesticis gallinas, fasianos, et de anseribus, alas, collum, caput, pedes, et Gantulas, et aves omnes præter eas, quæ in paludibus degunt.Ubi Glossæ Gantulas, aves esse observant. Idem lib. 2. cap. 67 :
Gantulæ quoque, merulæ, turtures, turdi, etc.