«
2 gantæ » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 025a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/GANTAE2
2. GANTÆ, Anseres silvestres. Gloss. Lat. Græc. :
Ganta, χηναλώπηξ.
Gloss. Saxon. Cottonianum ; græg gos,
Ganta.
Anglis,
A grei Goose. Fortunatus lib. 7. Poem. 4 :
Aut Mosa dulce sonans, quo grus, Ganta, anser, olorque
Triplice merce ferax, alite, pisce, rate.
Vita S. Pharaildis Virg. num. 13 :
Aves quasdam aggregatus repperit, quas
alii Feles, alii Miletas, vulgus vero Gantas nuncupat.
Liber Miraculor. S.
Genulfi n. 46 :
Conspicit innumerabilem multitudinem avium, quas vulgus Gantas
vocat.
Goscelinus Monachus in Vita S. Wereburgæ Virg. num. 10. ubi avis speciem
prodit :
Agros ejus solito infinita aucarum indomitarum, quas Gantas vocant,
depopulabatur multitudo.
Sunt igitur
Gantæ, anseres silvestres, vel etiam
domestici, qui
◊ Gansæ vocantur a Plinio lib. 10. cap. 22. qui eas
Morinis attribuit : unde patet, vocem esse veterem Gallicam,
Goaz scil. ut scribit Petronius pag. 391. Antiq.
Gall. quam retinent etiamnum Germani, quibus
Gans, Ganse,
dicuntur, ut Anglis
Goesen et
Geesen, Hispanis et Italis
Ganso, id generis avium nominatur. Adso in Actis S. Waldeberti Abbat. Luxoviensis
num. 5. videtur, has aves appellatas a voce, quæ albedinem significat, veteri forte
Gallica :
Nam cum in aliis Vir iste felicissimus, tum quoque rebus pollebat : et
hunc quoque agrum anseres agrestes, quas a candore, vel sonitu vocis more rustico Gantas
vocant, agmine collecto frequenti ruptione ab ipso jactu seminis et sationis incremento
vastabant.
Potius tamen videtur alterum Etymon. Vide Pontanum lib. 8. Rerum
Danicarum pag. 494. et Graff.
Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 220.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ganges. Vita S. Amalbergæ Virg. tom. 3. Julii pag. 98 :
Ecce late omnia albicant
pennatis volucribus, quos communi vocabulo Gances appellari solet.
Mabill. sæc.
3. Bened. part. 2. pag. 243. habet :
Quas communi vocabulo Gantas appellari
placet.
Gantes. Silvester Giraldus lib. 1. de Topogr. Hibern. cap. 18 :
Aucæ minores albæ,
quæ et Gantes dicuntur.
Acta S.
Samsonis MSS. :
De
Gantibus in custodia traditis. Diversæ aves innumerabiles circa Monasterium, id est,
anseres furvæ et albigantes, conveniebant, quæ molestiam fratribus inferebant. Dixit
S. Samson : Præcipio vobis, ut ante me pergatis ad Monasterium. Itaque illæ in uno
grege congregatæ in Monasterium intrarunt, et usque in crastinum diem reservatæ
sunt.
MS. :
Grues, et Gentes, et oes, et poucins.
Alibi :
Grues et Gentes orent à lor plessir.
Gantula, diminutivum a Ganta. Vetus Interpres Alexandri Iatrosophistæ lib. 1. Passionum :
Manducet ex domesticis gallinas, fasianos, et de anseribus, alas, collum, caput,
pedes, et Gantulas, et aves omnes præter eas, quæ in paludibus degunt.
Ubi
Glossæ
Gantulas, aves esse observant. Idem lib. 2. cap. 67 :
Gantulæ quoque,
merulæ, turtures, turdi, etc.