« Gaphans » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 025c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAPHANS
GAPHANS, Gafans, Gafandus, voces Longobardicæ. Excerpta Pith. :
Gafandus Hæres, in Lege Long. Gaifanda, cohæres.Ugutio :
Gafans, Hæres.Lex Longob. lib. 2. tit. 21. § 3. Rothar. 251. :
Nulli liceat alium pro alio pro quolibet debito pignorare, excepto illo, qui Gaphans esse invenitur, id est, cohæres ejus proximior, qui ad illius hæreditatem, si casus evenerit, venturus est.Ubi Edictum Rotharis Regis tit. 10. § 4. habet Gafrand. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 520. voce Fan. Videtur tamen hæc vox usurpata pro vade et fidejussore. Charta Friderici II. Imp. ann. 1219. pro civitate Norimbergensi apud Goldastum tom. 1. Constit. Imper. pag. 291 :
Nullus Norimbergensis sit alicujus hominis Gaphant de jure, nec unus mercator pro alio.Vera vocis origo Gafreund, Cognatus, ut Schilterus docet in Graphans.