« »
 
GARANTIA 1, GARANTIA 2.
[]« 1 garantia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 026c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARANTIA1
1. GARANTIA, Rubia, ἐρυθρόδανον, Gall. Garance. Glossarium vetus : Sandix, herba tincturæ quam vulgus Varantiam vocat. Sunt, qui scribunt Varantiam corrupte dici, pro verantia, quia verantiæ color verans est, sive verus, hoc est, vere ruber et coccineus : verare enim est ὰληθεύειν. Charta Dagoberti Regis, apud Doubletum pag. 656 :
Qui veniunt de ultra mare pro vino, melle, vel Garantia emendum.
Alia Childeberti Regis apud eumdem pag. 688 :
Et quidquid fiscus noster tam de Garancia, quam de merceria ibidem obtinuit.
Teloneum Garantiæ, apud Sugerium lib. de Administr. sua cap. 1. Teloneum S. Audomari in Tabulario S. Bertini :
Carruca de wede 2. den. Carruca de Waranche 2. den.
Warentia, in Capitulari de Villis cap. 43. Vide Salmasium ad Hist. Aug. pag. 169. 170. et ad Solin. pag. 1152.
P. Carpentier, 1766.
Galance, in Ch. Guill. episc. Lingon. ann. 1358. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 3. pag. 657. art. 14.
[]« 2 garantia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 026c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARANTIA2
2. GARANTIA, ut Garandia, Cautio, auctoritas, Gall. Garantie. Charta Willelmi Archiep. Rem. ann. 1183. de Commutatione :
Quod si forte adversus Rainaldum aliqua insurrexerit calumnia, Ecclesia S. Remigii in nostra curia Garantiam portabit... si adversus Ecclesiam inde aliqua calumnie molestia emerserit Rainaldus Ecclesie Garantiam portabit.
Hoc est auctorem se profitebitur et de evictione cavebit. Charta ann. 1204. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 78 :
Ego Guillelmus de Firmitate... fidem interposui me servaturum hoc in perpetuum et Garantiam laturum.
Vide Warantus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garantiare, ut Garandiare, Gall. Garantir, in Charta fundationis Marciliaci prope Avalonem, inter Instrum. tom. 4. Gall. Chr. col. 101. Vide Garantire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garantificatio, ut Garantia. Decretum S. Ludovici ann. 1234. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 55. et Marten. tom. 1. Anecd. col. 984 :
Si aliqua vadia penes ipsos inventa fuerint, [] de quibus bonam Garantificationem non habuerint, catalum suum amittent.