« 1 garantia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 026c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARANTIA1
1. GARANTIA, Rubia, ἐρυθρόδανον, Gall. Garance.
Glossarium vetus :
Sandix, herba tincturæ quam vulgus Varantiam vocat.Sunt, qui scribunt Varantiam corrupte dici, pro verantia, quia verantiæ color verans est, sive verus, hoc est, vere ruber et coccineus : verare enim est ὰληθεύειν. Charta Dagoberti Regis, apud Doubletum pag. 656 :
Qui veniunt de ultra mare pro vino, melle, vel Garantia emendum.Alia Childeberti Regis apud eumdem pag. 688 :
Et quidquid fiscus noster tam de Garancia, quam de merceria ibidem obtinuit.Teloneum Garantiæ, apud Sugerium lib. de Administr. sua cap. 1. Teloneum S. Audomari in Tabulario S. Bertini :
Carruca de wede 2. den. Carruca de Waranche 2. den.
Warentia, in Capitulari de Villis cap. 43. Vide Salmasium ad Hist. Aug. pag. 169. 170. et
ad Solin. pag. 1152.
P. , 1766.
◊ Galance, in Ch.
Guill. episc. Lingon. ann. 1358. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 3. pag. 657. art.
14.