« »
 
[]« Garrolium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 038a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARROLIUM
GARROLIUM, Garullium, f. Repagulum, Gallice Barriere. Computus anni 1202. apud D. Brussel ad calcem tomi 2. de Feudorum usu pag. ccix :
Magister Ricardus pro opere Paciaci iiii. l. Pro Garriolo Vernonis reficiendo iiii. l. et viii. sol.
Ibid. pag. cxlviii :
Pro veteri Garullio reficiendo et pro liciis lii. solid.
Si veram notionem divinando prænotavi, vox effingi potuit a Vara, unde Varolium, dein Garolium, Garrolium. Vara autem Isidoro in Glossis, ut jam dictum est in Garra, sunt
Perticæ duæ inter se colligatæ, quæ asserem sustinent
. An inde dictum nostrum Verrouil, Obex, quod a Veruculus non satis certo deducit Menagius ? Vide Jarolium et Legariol.