« Garsa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 038b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARSA
GARSA. Statuta Ordin. Præmonstratensis Dist. 1. cap. 19. ubi de minutione :
Qui vero de ventosis et Garsis minui voluerint, ante cœnam minuentur, cum matura custodia sibi deputata.Vox confecta ex Caracter. Glossar. MSS. Reg. Cod. 1701 :
Caraxare, Garser.Est igitur Garsa, idem, quod scarificatio, quam Medici ἐγχάραξιν appellant, cutis scilicet et subjectæ carnis per scalpellum dissectio multis foraminibus. Differt autem ἀπὸ φλεϐοτομίας, quod hæc uno vulnere venam aperiat, illa multis vulneribus cutem carnemque dividat. Ita Gorræus, ubi plura de scarificatione, de cujus utilitate legendus Galenus lib. Περὶ ἐγχαράξεως ϰαὶ ϰατασχασμοῦ. Alias Jarsa dicitur in libro Ordinis S. Victoris. Locum vide in hac voce.