« »
 
[]« Gasindus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 039b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GASINDUS
GASINDUS, Qui ex familia alicujus est vel domo, familiaris, famulus honoratior[]  : cujusmodi sunt, qui in Lege Longobard. Principi deservire dicuntur, lib. 1. tit. 9. § 21. Luitpr. 62. (6, 9.) :
De Gasindiis vero nostris volumus, ut quicumque ex minimis occisus fuerit, in tali ordine pro eo, quod nobis deservire videtur ; etc.
Papias : Gasindius, honor sub judice. Glossæ vett. : Gasindio Regis, serviente, vel camerario. Bignonio ex MSS. Gasindi dicuntur Ministrales de intus casa. Spelmannus a Saxonico hin de famulus, et Case Gallico, Casa, domus, etymon accersit. Cluverius lib. 1. German. antiq. cap. 8. a Gæsatis, conductitiis militibus, de quibus Polybius lib. 2. vocem confectam putat, aitque, etiamnum hodie Wallos Britannicos Guessin famulos conductitios appellare, et Germanos omnem familiam, seu omne conductitiorum corpus, das Gesinde. Freherus ad Constitut. Adolphi Imp. de Insulis Rheni observat, etiamnum Germanos Gesinde, et Hofgesinde vocare aulicos, curiales, palatinos : ut Hausgesinde, familiam, servitium domesticum. Vide Graff. Thesaur. Linguæ Franc. tom. 6. col. 233. radice Sind, Iter. Denique Wendelinus ait, Papiæ Gasindios dici cohæredes, a Theutonico sin, et gesind, congregatio, cœtus, huysgesind, congregatio domestica, seu familia. Marculfus lib. 1. Form. 23 :
Omnes causæ suæ, (res) suorumque amicorum, aut Gasindorum.
Form. 24 :
Cum omnibus rebus vel hominibus, aut Gasindis vel amicis, etc.
Form. 32 :
Ut dum prædicti viri illi, vel reliqui pares aut Gasindi, etc.
Denique lib. 2. formulæ 36. titulus sic concipitur :
Si aliquis servo suo Gasindo aliquid concedere voluerit.
Et mox :
Ego in Dei nomine illo, fideli nostro illi. Pro respectu fidei et servitutis, quam circa nos impendere non desistis, etc.
Præceptum Childeberti I. Regis Franc. ann. 536. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 5 :
Et ipsum Monasterium una cum omnibus rebus vel hominibus suis, Gasindis, amicis, susceptis, vel qui per ipsum Monasterium sperare videntur, etc.
Adrianus PP. Ep. ad Carolum M. in Cod. Carolino :
Quatenus pro hoc sæpius ammonuimus per Guntfridum et aliis Gasindis vestris epistolas dirigentes, etc. Gasindi suscepti,
in Charta Chlodovei I. Regis, si genuina est, apud Roverium in Reomao pag. 30. Vide novam collectionem Formular. Stephani Baluzii formul. 38.
Gasindium, Familia, seu potius Familiaritas, de qua voce supra. Lex Longob. lib. 1. tit. 18. § 2. Rach. 6. :
Violentiam quidem si sustinuerit aliquis a judice suo, aut ab alio homine, et judex neglexerit judicare, aut forsitan attenderit ad Gasindium, aut ad parentes, aut ad amicum suum, etc.
Id est, si illius rationem habuerit, cujus Gasindus est. Similia habentur in lib. 2. tit. 52. § 14. Pippin. 8. Eodem lib. tit. 14. § 17. Roth. 228. :
Si aliquid in Gasindio
Codex Esten. apud Murator. :
Gasidio
Ducis aut privatorum hominum obsequio donum vel munus conquisierit : unde colligitur, Gasindium fuisse proprium Magnatum ac Procerum, ut obsequium, cæterorum. Atque ex his percipitur, quid velit Papias : Gasindius, honor sub judice, i. Comite, cujus Gasindius erat familiaris vel domesticus. De Gasindio Regis, agitur lib. 2. tit. 52. § 1. Rach. 7. Charta Desiderii et Adelchisi Regum Longobard. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 8 :
Occisit inibidem Manipert Gasindum gloriosæ Ansæ excellentissimæ Reginæ, etc.
Apud Marculfum et alios, [] Gasindi, amici, fideles, homines dominorum indigitantur. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 318. num. 28.