« »
 
[]« Gastaldus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 040a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GASTALDUS
GASTALDUS, Castaldus, Gastaldio, Gastaldius, Gastaldeus. Sic appellabant Longobardi locorum, prædiorum, ac villarum præfectos, rerum dominicarum actores, procuratores, administratores, villicos. Ugutio : Gastaldeus, rector loci. Petrus Crescentius lib. 1. de Agricult. cap. 7 :
Custos, qui vulgo Castaldio nominatur.
Spelmannus a Saxonico gast deducit, id est, hospes, et haldian, custodire, quasi Custos hospitum[]  : vel a gast, et aldius, i. famulus, quasi hospitum famulus, vel qui hospitum curam gerit, curator hospitii. Amerbachius a German. Gast, hospitium, et Halden, tenere : Sed perperam, ut videtur Eccardo in suis notis ad additiones Legis Salicæ pag. 193. Nihil enim, inquit, negotii cum hospitibus habuit Gastaldus. Deinde subjicit : Vera tamen nominis significatio et ratio apud nos restat in verbo Stellen et Gestellen, pro quo nunc usitatius Bestellen, Constituere, præponere. Inde enim veteri more Gastalter et Latina terminatione Gastaldus est Constitutus, præpositus alicui nempe rei a domino. Hæc ad verbum Vir doctissimus. Alias originationes suggerit Oct. Ferrarius. Vide Grimm. Gramm. Germ. t. 2. pag. 527. Sed forte composita vox est ex Chasto, Arca, granarium, et Walto, Regens. Vide eund. Grimm. ibid. pag. 333. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 1. col. 813. tom. 4. col. 530. Haltaus. Glossar. Germ. col. 1067. vocibus Kastalter et Kastvogt.
Gastaldorum munus et officium varium fuisse et diversum pro temporum et Principum ratione, docent Scriptores. Nam apud Longobardos, qui officio isti nomen indiderunt, Gastaldi, primo dicti videntur, qui quasi custodes, actores, sive procuratores prædiis aut villis regiis imponebantur, velut œconomi aut villici. Lex Longob. lib. 1. tit. 34. § 1. Luitpr. 59. (6, 6.) :
Si quis Gastaldius aut actor Regis Curtem Regis habens ad gubernandam.
Leo IV. PP. de Cura Pastorali :
Nullus Presbyter sub potestate Laïcorum Minister aut Gastaldio fiat.
Eadem Lex Longob. lib. 2. tit. 17. § 1. Rothar. 378. :
Si Gastaldus aut quislibet actor Regis, post susceptas et commissas sibi ad gubernandum curtes aut casas Regis, etc.
Et § seq. Lothar. l. 73. :
Gastaldiis nostris curtes nostras providentibus.
Petrus Crescentius lib. 1. de Agricultura cap. 7 :
Poterit commode in isto loco morari custos, qui vulgo Gastaldio nominatur.
Habuere etiam olim Ecclesiæ suos Gastaldos, cap. 8. Salvator § 2. causa 1. quæst. 3. qui Scriptoribus, Oeconomi, Advocati et Vicedomini passim appellantur. Breviloq. :
Gastaldus est major Dominus, qui habet curam exteriorem rerum Episcopi.
Rudolfus comes de Habispurhc et Cataldus (sic) Morbacensis monasterii, in Chart. ann. 1199. apud Hergott. Geneal. Habsb. tom. 2. pag. 205. Boherius Castaldos id muneris egisse vult, quod Thesaurarii et Generales in Francia.
Sed præsertim ita appellatos constat regionum et urbium Præfectos. Hinc Gastaldus Tuscanensis, apud Anastasium in Vitis PP. pag. 76. Gastaldus Beneventanus, Capuanus, apud Leonem Ostiensem lib. 1. cap. 21. 36. Castaldius, seu Castaldius civitatis, in Chartis Alemannicis Goldasti, num. 90. Scilicet civitatis Clusa hodie Chiusa, ad Athesim, in finibus Longobardorum. Chart. ann. 716. apud Brunetti Cod. Dipl. Tusc. tom. 1. pag. 435. in subscript. :
Ego Eldepert in civitate Gastaldus, etc.
scil. Pistorii. Gastallus civitatis in Vita S. Thomæ Abb. Farfensis, sæc. 3. Benedict. part. 1. pag. 287. Hacque notione Gastaldus nude dictus accipiendus est, ubi Ducibus et Comitibus adjungitur, ut in seqq. Chartis. Epistola Gregorii II. PP. qua commendat S. Bonifacium Mart. in Actis SS. Bened. sæc. 2. pag. 38 :
Gregorius Episcopus servus servorum Dei, universis... Coëpiscopis, religiosis [] Presbyteris, seu Diaconibus, gloriosis Ducibus, magnificis Castaldis, Comitibus etiam, vel cunctis Christianis Deum timentibus.
Aistulfus Rex Longobard. in Diplomate ann. 753. pro S. Anselmo Abb. Nonantul. in Actis SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 9 :
Nullus Comes, sive Gastaldus, seu quilibet nobilis vel ignobilis cum canibus aut quocumque ingenio vexationes exercere præsumat, etc.
Infra :
Nullus... Episcopus, aut Comes, aut Gastaldus, vel reipublicæ proximior, in qualibet prædicta invasionem facere audeat, etc.
Pag. 10 :
Dux, Comes, Gastaldus, vel Actionarius noster, aut quispiam magnus parvusque Gasindius, contra hoc nostrum firmitatis præceptum audeat ire quandocumque.
Diploma Conradi II. Imper. ann. 1027. apud Illust. Fontaninum in Append. ad Antiquit. Hortæ pag. 388 :
Præcipientes ergo jubemus, ut nullus Dux, Marchio, Episcopus, Comes, Vicecomes, vel aliquis noster Missus discurrens, Sculdassius, Gastaldius, nullaque imperii magna parvaque persona, etc.
Similia prorsus habentur ibid. pag. 393. in Diplomate Henrici III. Imp. Privilegium Benedicti VIII. PP. in Appendice ad Dissert. de Comitatu Comacli pag. 7 :
Nulli unquam Pontificum, vel Archiepiscoporum, sive Episcoporum, aut Marchionum vel Ducum, sive Comitum aut Castaldionum, etc.
Muneri adjungebatur jurisdictio. Gastaldorum enim præcipue officium erat, subjectis populis jura reddere judiciisque præesse : idque patet ex Constitutione Pipini Regis cap. 8. in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 14 :
Ut de universali populo, qui ubicumque justitiam quæsierint, suspiciat tam a Comitibus suis, quam etiam a Gastaldiis.
Non tamen absque unius sive plurium Jurisperitorum consilio hanc exercebant : unde idem quod Baillivi apud nos obiisse officium videntur. Exstant porro non pauca Gastaldorum jurisdictionis exempla in Lege Longobardorum.
Eorum tamen jurisdictio in plebem solummodo, et viliora capita porrigebatur, non vero in nobiles, aut vassos dominicos, qui Ducibus aut supremis Provinciarum Præfectis subjecti duntaxat erant. Atque inde forte Gastaldiones, Tribunos plebis, interpretatur Albertinus Mussatus lib. 2. de Gestis Henrici VII. Imp. pag. 9 :
Magistratus cum Tribunis plebis, quos Gastaldiones appellant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hunc in locum sic Pignorius apud Murator. tom. 10. col. 351. Apud nos, inquit, remansit hæc appellatio, præfecturam urbanam et rusticam designans : urbana est in collegiis et fratriis, quas Frataleas appellamus, quarum Præfecti etiam nunc Guardiani et Gastaldi appellantur ; rustica villæ custodum est. Regimina Paduæ apud eumdem Murator. tom. 8. col. 385 :
Per Potestatem Paduæ cuilibet Castaldioni frataliæ fuit consignatum vexillum frataliæ ad eum pertinentis.
Intererant placitis cum Comitibus et aliis judicibus. Chronicon Farfensis Monast. cap. 52 :
Et judicatum exinde factum est per jussionem Theodorici Ducis, per manum Degarini Gastaldi et Referendarii.
Et mox :
Degarus Gastaldus dixit : Ego interfui, et ad partem palatii causa victa est, et ipse judicatum manibus meis scripsi.
Tabularium Casauriense 1. part. cap. 93. ann. 983 :
Notitia judicati. Residentes nos Ato Comes, una cum Alberto et Rozone judicibus, una cum Joanne et Sifredo Castaldiis in placito, etc.
Vide Camillum Peregrinum de Ducatu [] Beneventano pag. 81. Quod inferiori etiam ætate usitatum legimus in Correct. statut. Cadubrii cap. 10 :
In Sylva et Pischulo sit et esse debeat, et ibi habitare unus Gastaldio, qui sit civis Cadubrii ; cujus officium duret ad beneplacitum et voluntatem consilii Cadubrii, qui habeat potestatem jus reddendi in civilibus inter homines dictorum locorum.
Si bellum esset, subditos in exercitum conducebant : nam et horum quoque munus militare fuisse, docet Lex Longob. lib. 1. tit. 14. § 3. Roth. 23. :
Si Gastaldius exercitalem suum contra rationem molestaverit Dux eum solatiet, quousque veritatem suam inveniet.
Et Anastasius in Gregorio II. pag. 68. tradens,
Longobardos pæne trecentos cum eorum Gastaldione interfectos
a Neapolitano Duce in Cumani Castri recuperatione. Vide Erchempertum in Hist. Longob. num. 15. et 62.
Gastaldorum officium, licet feudi nomine donetur a Feudistis, non erat perpetuum, sed ad tempus, cum in præsens tantum constitueretur Gastaldus, non ut perpetuo munere fungeretur. Itaque Paulus Diaconus lib. 5. Histor. Longob. cap. 11. cum scribit,
jussu Grimoaldi Longobardorum Regis in Italia certas possessiones datas Alzeconi Duci Bulgarorum, ita tamen ut non Dux, sed Gastaldus vocaretur
 ; hoc significat, inquit Cujacius, jure Gastaldiæ datas, non perpetuo proprioque feudi jure. Vide Feud. lib. 1. tit. 2.
Habuerunt etiam Avares, seu Hungari, suos Gastaldos, ut auctor est Theophanes pag. 296. qui eos primariis viris accenset :
Ὅτε Χαγάνος τῶν Ἀϐάρων, ϰαὶ οἱ ἐπέϰεινα Ρῆγες, ἔξαρχοί τε ϰαὶ Καστάλδοι, ϰαὶ οἱ ἐξοχώτατοι.
Sed et Angli. Ordericus Vitalis lib. 10. pag. 773 :
Episcopus, aliique Regis satellites, et Gastaldi Angliam spoliabant.
Et lib. 12. pag. 876 :
Dolentes, quod tanta rabies Gastaldorum super incolas grassaretur.
Denique Franci ipsi, ut ex Charta Herimanni Episcopi colligitur, apud Meurissium pag. 379 :
Idem advocatus per se, seu per civitatis Castaldos provideat, ne quid tempori prænominato detrahatur.
Charta fundationis Abbatiæ S. Mariæ apud Santonas inter Instrum. tomi 2. novæ Gall. Christ. col. 481 :
Ut plane nulla humana potestas Regis, Ducum, Comitum, Vicecomitum, Galstadionum (Gastaldionum) Scarionum, Archiepiscoporum, Episcoporum,... audeat, pertentet aliquid de rebus et facultatibus auferre Monasterio B. Mariæ, quod ego Gaufredus Comes et Agnes Comitissa de propriis sumptibus construximus.
Neque infrequens hæc dignitas apud Bavaros. Vide Grimm. Ant. Jur. Germ. pag. 754.
Gastaldatum, Gastaldatus, Gastaldi jurisdictio, territorium complectens plura oppida ac castella Gastaldi imperio subjecta. Capitulare Radelchisi Principis Beneventani ann. 851. cap. 1 :
Concedo tibi... pacem de integra parte Principatus Beneventanæ Provinciæ, quæ tibi nominatim evenit per singularia integra Gastaldata seu Ministeria, quæ hic descripta sint.
Cap. 9 :
In parte vestra... sint ista Gastaldata et loca integra cum omnibus habitatoribus suis.
Erchempertus cap. 69 :
Quando Atenulfus Gastaldatus regendi jura adeptus est.
Chronic. S. Benedicti apud Pertz. Scriptor. tom. 3. pag. 202 :
Atenolfus ex Capuano Gastaldato jam comes ;
ubi pro Gastaldo accepisse Chron. auctor videtur. Chronicon Farfensis Monast. ann. 930 :
In Castaldatu Reatino.
An. 890. apud [] Murator. tom. 2. part. 2. col. 410 :
In Castaldatu Adrianensi... in Castaldatu Reatino et in Castaldatu Amiternino.
Ann. 1067. col. 578 :
In Castaldatu Pontano.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gastaldiaticum, Eadem, arbitror, notione. Charta anni 965. apud Murator. tom. 2. pag. 421 :
Ad alia coëret ei de una parte prædicto Episcopio, da alia parte terra quæ pertinet de Gastaldiatico, da tertia parte percurrit Gambina, etc.
Castaldicum, Idem quod Castaldatus. Bulla Benedicti PP. apud Ughellum tom. 1. pag. 138 :
Item concedimus vobis... totum Castaldatum Portuensem.
Et mox :
Vel de jam dicto Castaldico abstulerint, etc.
Occurrit ibi non semel.
Castaldaticum, in Charta Lotharii Imper. in Chronico Farfensi pag. 664. videtur esse tributum, quod Castaldis pensitabatur :
Sine omni datico, Castaldatico, escatico, herbatico, etc.
Gastaldiani, Gastaldiatus incolæ. Charta Ludovici Imp. ann. 875 :
Ipsum castellum,... una cum omnibus Gastaldianis ibi commorantibus.
Apud Ughellum tom. 8. pag. 64.
P. Carpentier, 1766.
Gastaldiæ Census, Tributum, quod Gastaldis pensitabatur. Item de et pro censu Gastaldiæ, in Charta ann. 1400. inter Statuta Perusiæ pag. 23.