« »
 
[]« Gaudius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 045a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAUDIUS
GAUDIUS, Pignus, vadimonium, Gall. Gage. Charta ann. 1163. ex Archivis civitatis Massil. :
Ego R. D. G. sanctissimæ Nativitatis D. N. J. C. quæ est in Bethleem devotus Episcopus, assensu et voluntate totius capituli nostri... recepimus de mutuo Communi Massiliæ 1211. bizantios Saracenallos, de quibus nos mittimus in Gaudium dicto Communi Massiliæ casale nostrum quod vocatur Romandet et domos nostras quæ sunt in Acon. Et si debita non esset soluta tam cito quæ esset requisita dicto communi Massiliæ, debet habere potestatem vendere cui placuerit dictos Gaudios et pagare se.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1076. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Quemdam meum campum in Gaudium misi, tali ratione ut si ipsum in perpetuum venundare non potuissem, inibi darem eis scambium tantumdem valentem ad ipsorum voluntatem.
Vide supra Gaudia 2.