« »
 
[]« Gaugettum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAUGETTUM
GAUGETTUM, Gaugetum, Tributum pro Gaugia seu examine dolii vinarii exsolutum, Gall. Jaugeage ; item mensura, ad quam dolium exigitur. Litteræ anni 1400. apud Rymer. tom. 8. pag. 127 :
Illud Gaugettum, quod pro nobis in castro Burdigaliæ percipitur, videlicet, de et super quolibet dolio vini, custumato infra castrum prædictum, quoddam sterlingum Aquitaniæ, vel quinque denarios pro valore dicti sterlingi.
Litteræ anni 1417. apud eumd. tom. 9. pag. 431 :
Dicta officia Gaugeti, turragii, et portagii... exercere permittatis.
Aliæ litteræ ann. 1420. ejusd. tom. pag. 868 :
Item quod de quolibet dolio vini Gaugeato, sicut venditor vini quod de Gaugeato defuerit supplere tenebitur, sic eidem per emptorem de eo quod ultra Gaugetum superfuerit, juxta pretium ad quod dolium vini venditum fuerit, satisfiat.
P. Carpentier, 1766.
Gaugiagium, Examen doliorum. Arest. ann. 1346. 30. Jan. in vol. 2. ares tor. parlam. Paris. :
Dictum officium Gaugiagii vinorum Silvanectensium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gaugia, Norma dolii vinarii, Gall. Jauge. Sententia arbitralis ann. 1446. ex Tabular. Corbeiensi :
Collegit vel habuit in vindemiis anni 1444. per se... septem modia vini ad modium et Gaugiam Suessionensem.
Vide Gagga.
Gaugiatores. Horum officiorum erat,
signare pannos, panes, dolia, sigillo officii sui
, ut est in Itinere Camerarii Scotici cap. 14. Jaugeurs, in Consuet. Claromontensi art. 233. Norman. art. 24. et Aurelian. art. 108. Perperam Gangiatores habet Skenæus de Verbor. significat. Vide Gagga.