« »
 
[]« Gausape » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 047c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAUSAPE
GAUSAPE, apud Papiam, Mappa, quæ in mensis ponitur, vel qua tergitur. Gausapa et Gausapum antiqui dicebant. Ugutio : Gausape, mantile, et invenitur pro quodam genere pallii. Gloss. Lat. Gr. : Gausapa, βαρϐαριϰὸν παλλίον. Gloss. Ælfrici Saxonicum : Gausape : Beodrægl, i. vestis mensæ. Gloss. Lat. Gall. MS. Thuanum : Gausape, napa. Luithprandus in Legat. :
Hac eadem die convivam me sibi esse jussit... quintus decimus ab eo absque Gausape sedi.
Vox priscis nota, sed ut plurimum pro vestis militaris seu straguli specie.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. vetus ex Cod. reg. 521 : Gausape dicitur mantille, et invenitur pro [] quodam genere pallii. Gausapa, Gausapia, Gausapium, in eodem sensu. Hinc, ut nonnullis placet, vox Gallica Gauppe, pro Meretrix, scortum, quod hac veste mulieres hujus farinæ uti solerent. Lit. remiss. ann. 1401. in Reg. 156. Chartoph. reg. ch. 38 :
Perrin Chabot dist à icellui Jame : Villain tu as appellé Agnes, qui est icy, Gauppe et as dit villenie d'elle.
Sedere ad Gausape alicujus, in Consuetud. MSS. Catalaniæ, i. ad mensam. Locum damus in Soldataria.
Gausapatus, in Fragmento Petronii :
Solebat sic cœnare, quo modo Rex, apros Gausapatos, opera pistoria, viscocos, pistores.
Id est, mappa circumductos.