![[]](img/image.png)
GAVELOCES, Spicula, jacula : ex Gall. Javelos : nam ibi ga, liquidum est,
valetque ja : Javelot vero videtur formatum ex Jaculum.
Matth. Paris. ann. 1256 :
Frisiones igitur... ipsum Willelmum cum jaculis, quæ vulgariter Gaveloces appellant, quorum maxime notitiam habent et usum, Danisque securibus et gesis,... hostiliter insequuntur.Joce. de Brookland pag. 10. apud Spelmannum :
Baculum meum excussi ad modum teli, quod vocatur Gaveloc.