![[]](img/image.png)
GAVIALTO. Lex Salica tit. 76. § 1. Edit. Heroldi :
Wendelinus, nolle antrustionem stare isti judicio ; sed declinare
forum tanquam incompetens. Ubi Gavialto, idem valere vult ac Flandris,
Ghevillich, unde et ortum putat, i. volens, lubens, paratus. Fides sit
penes Scriptorem, quem consule, si lubet.
Similiter et alii tres testes dicant, quod in 40. noctibus sole ei collocato, et ille nullatenus de antrussione Gavialto estre legibus dixisset.Id est, ut interpretatur
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Gavialto
estre idem est quod Teneri, obligatum esse vel devinctum, pro quo Germani dicunt
Gehalten seyn ; hincque Gavialto corruptum esse evidens est Eccardo, qui
conjicit Gahaltan primitus scriptum fuisse. Estre vero pro esse a
tertia præsentis Est formatum esse optime animadvertit idem Eccardus. Illud
etiamnum Galli retinemus ; Essere Itali efferunt, quod jam apud Plautum occurrit.
Sensus ergo legis est Anstrusionem nullatenus legibus obligatum esse. Aliter divinat Schilterus : quem, si vis, consule.