« »
 
[]« Gayta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 048c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAYTA
GAYTA, Speculator, excubitor, custos castri, oppidi, etc. Gall. Guet, Sentinelle. Visitatio castrorum Dalphini ann. 1347. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 66. col. 2 :
Item injunxerunt dicto Cellerario quod muetam, quæ est super portale de burgo dicti burgi de Monte faciat præparari, ita quod Gayta possit jacere desuper et quod sit deffensibilis cum expensis Domini.
Et pag. 67. col. 1 :
Item cum in portalibus dicti burgi turris non possit aliqua ad deffensam stare neque Gayta jacere, ordinaverunt, etc.
Infra :
Item petierunt quot Gaytæ vigilant in castro ; dixit quod sex.
Ibid. col. 2 :
Item quod quatuor Gaytas et duas Eschargaytas in dicto burgo constitui faciat, qui noctium temporibus ibidem in dicto burgo Gaytent et etiam eschargaytent.
Hic notandi sunt Gaytæ et Eschargaytæ ; cum enim periculum erat ab hostibus, Gaytis addebantur Eschargaytæ, qui munitiones prominentiores custodirent. Gaytare et Eschargaytare fere munus erat vassallorum : de quibus sæpe in Chartis libertatum civibus concessarum hæc vel similia leguntur :
Habitatores castri et burgi debent Excubiare et Gaytare,
ut habetur in Franchesiis habitatoribus Belli-visus de Marco ann. 1256. concessis tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 59. col. 1 :
Illi de castro et mandamento debent Gaytare et Eschalgaytare castrum, et illi de burgo burgum,
in Inquisition. Morasii Regest. Probus fol. 42. Quibusdam in locis Gaytare debebant incolæ quidam peculiares, iisque certa merces assignabatur. Inquisitio Morasii jam laudata :
Farjolat et Petrus Dacet, vel uxor ejus Dulcis, debet custodire specialiter januas castri in nocte, vel facere custodiri jacendo hic ad januas, qui habent speciales redditus bladi pro hoc et quasdam res alias similiter.
Iis ex Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 21. depromtis addo quod de Gayta S. Boniti legitur in Charta ann. 1273. e Tabulario Casæ Dei, quam refert Stephanotius tom. 5. Fragm. Hist. MSS. Huic Gaytæ ibi conceditur
Comestio cum habitatoribus prædictorum locorum et convivium nuptiale facientibus et nuptiis rehabentibus, qui Gayta nihil aliud petere possit, nisi quod comedat simpliciter sicut unus extraneis (f. ex ceteris) discumbentibus []  ; vel det convivium faciens Gaytæ denarium unum usualis monetæ, si comedere nolit
. Vide Wactæ. Le Roman de Pyramus et Tysbé MS. :
La frete eusse o mes mains faite,
Que sans veue de nos Gaites, etc.
Infra :
Montent les Gaites sor les murs.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gaytare, Excubare. Passim occurrit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gaytia, ut Gayta. Antiquit. Recognit. Albon. Regest. Probus fol. 73 :
Gofredus de Montargis est homo ligius Comitis... et quando Gaytia est in castro debet unam eminam siliginis ad sustentationem ipsius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gaytus, Excubiæ, Gall. le Guet. Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 :
Item Consules dicti castri debent mandare Gaytum sive excubias ad custodiendum villam de nocte.
Pro officio militari Saracenis noto sumitur in Gaytus.