« »
 
[]« Gellagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 050c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GELLAGIUM
GELLAGIUM, Idem videtur quod Jallagium, de qua voce in Galo. Charta de Jure D. Noëriarum apud Chableias in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 190 :
Item Comes habet quatuor servientes in villa, qui non justitiant se nisi per Comitem, et illi non reddunt, nec Gellagium, nec minagium, nec aliam costumam in villa.
Alia S. Bernardi Abbatis Clarævall. ann. 1145. in Tabulario Episcopatus Autissiod. fol. 1 :
Si Episcopus vinum aut annonam comparaverit, nihil Gellagii, vel alterius consuetudinis ab eo exigetur.
Habetur etiam hæc Charta apud Sammarth. in Episcop. Autisiod. pag. 274. []