« »
 
[]« Gemotum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 052a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GEMOTUM
GEMOTUM, Conventus publicus, concio, concilium, conciliabulum, Comitia, mallum, forum : vox Saxonica, gemote, et mote simpliciter, (ge enim particula est verbis et verbalibus sæpe addita) a gemettan, convenire ; quippe provinciarum, urbium et villarum incolæ tenebantur interesse mallis istis et placitis publicis ; iisque in eundo et redeundo securitatem omnimodam sanciunt Leges Canuti cap. 107. et Edwardi Confessor. cap. 35 :
Omnis homo pacem habeat eundo ad Gemotum, vel rediens de Gemoto, nisi fur probatus fuerit.
Gemotorum autem seu motorum variæ sunt species, quas in verbis sequentibus videre est, Burgimotus, Folcmotus, Hundredgemotus, Halimotus, Sciregemotus, Witenagemotus.