« 1 gener » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 052c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENER1
1. GENER, Agnatus, affinis ; maxime sororis maritus, Baufrere. Arnoldus Lubec. lib.
2. cap. 41. de Henrico Leone Duce Saxoniæ :
Profectusque est ad Generum suum Regem Angliæ cum uxore et liberis.Adde lib. 3. cap. 2. Charta Gerhardi Archiepisc. Bremensis ann. 1238 :
Decimas... quas dominus Gener noster Adolphus Comes Holsatiæ de manu nostra tenuit.Sic passim, Witikindus pag. 4. 6. 27. 29. 41. 1. Edit. Ditmarus pag. 20. 46. 76. Gaufredus Malaterra lib. 2. cap. 23. etc. Sed et e veteribus Probus in Pausania, et Justinus lib. 18. uti observatum a Jacobo Cujacio lib. 6. Observ. cap. 17. Petro Fabro lib. 3. Semestr. cap. 13. et Bongarsio : præterea Victor in Epitome, qui Antoninum Pium ab Adriano in filium adoptatum, cujus Gener fuerat, scribit : neque enim Adriano filia fuit, quam in uxorem duxerit. Ita etiam γαμϐρὸς apud Græcos Script. in Testamento Gregorii Nazianzeni, apud Theophanem pag. 98. 137. et alios. Hinc ἐπιγαμϐρία, affinitas JC. Græcis, et ἐπιγαμϐρεύειν, Matth. 22.