« Generale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 053a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENERALE
GENERALE,
ubi communia dantur conditionibus personarum, in Glossis antiq. MSS. Apud Monachos vero quid sit docet Udalricus lib. 2. Consuetud. Cluniac. cap. 35 :
Generale appellamus, quod singulis in singulis datur scutellis, Pitancia, quod in una scutella duobus : verbi gratia, aliquando pro pitancia unum crudi casei frustum, vel quatuor ova : pro Generali ova quinque, et caseus nunquam nisi coctus. Sed si quid est Generale, a novissimo incipit administrari, et ad hoc scilla sicut ad olera pulsatur. Pitancia vero a Priore, et de hac hebdomadarii coquinæ nihil omnino se ex debito intromittunt, sed Cellerarius, quibus ad hoc innuerit, cum his eam administrant ; quidquid est Generale, hoc apportant, et nisi pisces sint, quos Cellerarius ipse singulis eis suggerentibus apponit : si est alius Generalis, adhuc unus eorum scillam sonat, scutellas colligit eas solas, in quibus fabæ oleraque sunt administrata, etc.Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 48 :
Omne Generale a novissimo incipit administrari, sicut olera : pietentia vero, a primo.Liber Usuum Cisterciensis Ordinis cap. 84 :
De melle autem nunquam et nusquam fiat Generale.Matth. Paris. ann. 1251 :
Promisit enim Conventui inter alia, quod Generale suum et pitancias, quas primus omnium ad Cameras suas attraxerat, omnino remitteret, etc.Cotidianum fratrum Generale, in Chartis Sugerii Abbatis S. Dionysii apud Doubletum pag. 861. et 871. Tabular. Celsiniacense :
Ita duntaxat ut Cellerarius Celsinianensis eamTestamentum ejusdem Sugerii :(appendariam)semper ad Generalia fratrum facienda habeat.
Frater etiam Cellarius Generale suum more solito proponat.Charta ann. 1301. Abbatis et Conventus S. Maglorii Parisiens. in Tabulario ejusdem Monasterii fol. 115 :
Latori præsentium donavimus et donamus panem, potum, cibum, victum et vestitum, tanquam quidam percipit, et percipere consuevit,... et eidem ex gratia concedentes, quod dictus burgensis præbendam seu Generale integrum singulis diebus percipiat, tanquam Monachus præfatæ Ecclesiæ, et comedere valeat in refectorio, etc.Necrologium MS. B. Mariæ de Argentolio fol. 27 :
Pro procuratione sua habebit tres panes albos, duas justas vini, cenam, potagium et Generale, quale Conventus habebit, et etiam pitanciam, si pitancia fuerit in Conventu.Occurrit passim apud Guidonem in Disciplina Farfensi, in Statutis Gerardi Abb. S. Theodorici ann. 1233. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 974. in Chartul. B. M. de Argentolio fol. 57. in Charta ann. 1366. S. Crucis de Talmundo, etc.
Generale Piscium, etc. apud eumdem Udalricum lib. 3. cap. 3. 8. 12. 18. 24. 32. in vett. Consuetud.
Floriacensis Cœnobii apud Joan. a Bosco pag. 392. 402. 405. in Hist. S. Mariæ Suession.
pag. 465. in Chron. Trudonensi lib. 12. pag. 499. etc. cum scilicet in singulis scutellis
piscis singulis Monachis apponitur. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 16 :
Stabilivit et jussit, ut molina, quæ in stagno Tolon construxit, vel construxerit, Pisces ex stagno in Generali fratrum deveniant.
Generalem Refectionem, quæ ombus Monachis ex cibo aliquo præbetur, dixit Charta Caroli C. apud Doubletum
in Hist. Sandionys. pag. 806 :
Præterea ut omni mense ex jam dicta villa fratres Generalem de omni re Refectionem habeant, decernimus atque sancimus, ita tamen ut hæ refectiones non diebus festis, neque loco aliarum refectionum, quas fratres ex aliis rebus habere debent, tribuantur. In his ergo Generalibus Refectionibus generalis pro nobis fiat commemoratio, neque hæc generalis oratio specialem præpediat supplicationem, quæ pro nobis fieri debetur ex aliis rebus a nobis collatis, etc.
P. , 1766.
◊ Général et
Générez Gallice dictum. Charta ann. 1263. ex Chartul. 21. Corb. fol. 77. v° :
Pour une provende monial, c'est assavoir deux pains de convent et demy sestier de vin chaque jour, de tel vin que ly convent boit, et deux sestiers de poix l'an, et ung denier le jour pour leur Général.Alia ann. 1361. ex Chartul. S. Magl. Paris. :
Tenetur(præpositus)administrare ad horas consuetas Generalia, Gallice le Génerez.