« »
 
GENERALES 1, GENERALES 2, GENERALES 3.
[]« 1 generales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 053b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENERALES1
1. GENERALES, Præfecti regionum. Scribit Constantinus Porphyrogenitus lib. 1. de Thematibus cap. 1. Provinciis Orientis ab Imperatoribus subactis, eas εἰς ἐπαρχίας divisas, ϰαὶ ἡγεμονίας, ϰαὶ Δουϰάτα, ϰαὶ τοὺς ϰαλουμένους Κονσιλιαρίους, τουτέστι βουλευτάς. Ἦσαν δὲ ϰαί τινες αὐτῶν Πρίγϰιπες, ὡς ἐν τοῖς τῶν ἁγίων μαρτυρίοις διαγράφεται, ἀλλὰ μὴν ϰαὶ γηρινάριοι. Ubi quidam σϰρινιάριοι restituunt. Sed scriniarii nusquam Provinciarum Præfecti fuere : malim igitur legendum γηριναλίοι, Generales, quomodo exercituum Præfectos ac Duces Generaux appellamus, tametsi vox hæc pro Præfecto Provinciæ nescio an reperiatur.
P. Carpentier, 1766.
Domini Generales appellantur in Chron. Pet. Azar. ad ann. 1332. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 323.
[]« 2 generales » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 053b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENERALES2
2. GENERALES, Præfecti ærario, Gall. Generaux des Finances. Statuta Sacræ Capellæ Paris. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 159 :
Item, si negotiis Ecclesiæ in deliberatione, scriptura erga Regem, Cameram computorum, Parlamentum, Thesaurum, Generales... legitime fuerit occupatus, bene merito fuerit excusandus.
[]« 3 generales » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 053b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENERALES3
3. GENERALES, Omnes. Liturgia MS. Fontanell. Oratio sive collecta, Fidelium Deus omnium conditor, etc. pro Generalibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Generalitas, Universitas, Communitas. Charta Roberti Regis Franc. ann. 1019. tom. 4. Gall. Christ. inter Instrum. col. 228 :
Cum Ecclesia suprascripta Baugiacæ villæ, quam a S. Lupo datam et ab aliis abstractam de Fratrum Generalitate... habeant, teneant.
Vita S. Gregorii Papæ tom. 2. Martii pag. 134 :
At ubi decretum Generalitatis evadere nequivit.
Epist. Horsmidæ Papæ ad Episcop. Hispaniæ tom. 2. Collect. Conc. Hispan. pag. 252 :
Documenta quæque de Ecclesiæ scriniis assumentes ad Concilium vestrum pro Generalitatis instructione direximus, ut ex illis plenius quæ sunt acta discentes, ab omni vos errantium communione separetis.
Instrum. publicum ex Archivis B. M. de Bono-nuntio Rotomag. :
Ita tamen quod Generalitas specialitati non deroget nec e contra.
Anastasius in Vita Sergii PP. :
Egressus vero idem beatissimus Pontifex foris basilicam domini Theodori Papæ apertis januis in sedem quæ vulgo appellatur sub Apostolis, Generalitatem militiæ et populi qui pro eo occurrebant [] honorifice suscepit.
Occurrit apud Martianum Capellam et Symmachum.
P. Carpentier, 1766.
En générauté, pro En général, in universum, generatim, in Charta ann. 1270. ex Tabul. S. Mich. in Eremo.