« Genesis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 054b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENESIS
GENESIS, Genitura, fatum. Glossæ antiquæ MSS. :
Genesis, decretum, Genesis, fatum, decretum, vel generatio.
Genitura,. Horoscopus. Commodianus Instr. 16 :Spartiano in Vero, Severo, et Geta,cujus,inquit,plerique Afrorum peritissimi fuere
Et dicitis fata Genesis adscribere vobis.S. Audoenus in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 15 :
Nullus sibi proponat fatum, vel fortunam, aut Genesim, quod vulgo Nascentia dicitur, etc.Ordericus Vitalis lib. 2 :
Neque Deus, neque cultus, neque providentia in mundo, sed fortuitus casus et Genesis agunt omnia.Infra :
An esset aliquid in nobis, quod nec Genesis, sed Dei judicium gereret.Vide Fragmentum Petronii pag. 17. Joan. Chrysost. Serm. 5. περί εἰμαρμένης, et Isidorum Pelusiotam lib. 3. Epist. 191.