« Geniatus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 055a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENIATUS
GENIATUS, Gratus, delectabilis, Joanni de Janua. Gloss. Lat. Gr. :
Genialis, ἐπίσημος, γαμήλιος.Gloss. Isid. :
Geniatus, Genialis, Gratus.Senator. lib. 6. Ep. 3 :
Officium plane Geniatum, efficax, instructum, etc.Eod. lib. Ep. 6 :
Officium vero ejus tanta Genii prærogativa decoratur, ut militiæ perfunctus muneribus, ornetur nomine Principatus.Epist. 12 :
Magnum quidem multis, et inter vices videtur esse Geniatum publicæ utilitati probis actionibus occupari.Ep. 20 :
Vultus quin etiam regnantium Geniata obsequii pompa præmittit.Ex his forte restituenda hæc vox apud Capitolinum in Vero :
Fuit decorus corpore, vultu Geniatus.Editi gemmatus præferunt. Vide Salmasium.
Degeniatus, contraria notione. Idem Senator lib. 12. Ep. 11 :
Si... dispunctis nationibus non... destinaveris quantitatem, Degeniatus in provincia velociter reddes, quæ te male distulisse cognoscis.