![[]](img/image.png)
GENISCUS, Genius. S. Eligius Episc. Noviom. apud S. Audoenum in ejus Vita lib. 2. cap. 15.
dum paganias, seu paganorum superstitiones recenset :
Nullus nomina dæmonum, aut Neptunum, aut Orcum, aut Dianam, aut Minervam, aut Geniscum, aut cæteras hujusmodi ineptias credere, aut invocare præsumat.
P. , 1766.
◊ Homel. ex Cod. reg. 5600.
fol. 101 : Sunt aliqui rustici homines, qui credunt aliquas mulieres, quod vulgum dicitur strias esse debeant, et ad infantes vel pecora nocere possint, vel dusiolus vel aquatiquus, vel Geniscus esse debeat.