« 2 gentiles » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 056b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENTILES2
2. GENTILES, Ugutio :
Gentiles proprie, qui non circumciduntur, nec baptizantur, ut pagani, unde et Gentiles dicuntur, quia tales existunt, quales sunt geniti. Sed Christiani non ita sunt ut fuerunt geniti, quia sunt baptizati ; similiter Judæi mutantur, quia circumciduntur.Adde Isid. lib. 8. cap. 10. S. Augustin. in Psal. 28 :
Gentilis ille est, qui in Christum non credit.Idem de Opere Monach. cap. 11 :
Quis utique non nisi Gentiles, quos Paganos dicimus, vult intelligi.Lex 46. Cod. Th. de Hæreticis (16, 5.) :
Centiles, quos vulgo Paganos appellant.Lex 21. eodem Cod. de Pagan. (16, 10) :
Qui profano pagani ritus errore seu crimine polluuntur, hoc est, Gentiles, etc.Adde leg. 43. et 63. eod. tit. Commodianus Instr. 26 :
Gens et ego fui, perversa mente moratus,Et vitam istius sæcli veram esse putabam.
Gentilitas, Paganismus. Sulpitius Severus lib. 1. Hist. :
Ex quibus plerique divinas ceremonias receperunt, reliquis in errore Gentilitatis perseverantibus.