![[]](img/image.png)
GERNARIA, apud Petrum de Crescentiis lib. 9. cap. 66 :
Et eorum fimus stercorandis agris et arboribus vineis, et imbuendis Gernariis, et quibusdam vasibus et canistris.Ubi vetus Gallicus Interpres :
Et estouper Greniers et autres plusieurs vaisseaux.Unde videtur legisse Granariis.
P. , 1766.
◊ Vocem non intellexit vetus
Gallicus Petri de Crescentiis Interpres, ut opinor ; Gernaria enim vel potius
Gerlaria, vasis genus videtur, quod Jarre et Giarre appellamus.
Vide supra Gerla.