« »
 
[]« Gerocomium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GEROCOMIUM
GEROCOMIUM, ex Græco γηροϰομεῖον, Locus ubi aluntur senes, in Vita S. Euphrosynæ Virg. n. 8. in Vitis Patrum. Glossæ MSS. : Gerotomium, vel Gerocomium, domus, in qua pauperes, ac propter senectutem infirmi homines curantur. Anastasius in Gregorio II. PP. : Hic Gerocomium, MS. apud Murator.
Grocomium quod post absidam S. Dei Genitricis ad Præsepe situm est, Monasterium instituit, etc
.
Gerontocomium, γεροντοϰομεῖον,
Locus venerabilis, in quo pauperes et propter senectutem solam infirmi homines curantur
, lib. 2. Capitul. cap. 29. et apud Julianum Antecess. Constit. 7. Ex eo hausit, quæ in hac voce habet Papias, et Joan. de Janua, qui habet Gerontecomium. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Gerontocomum, Hospital pour vieilles gens. Gregorius M. lib. 12. Epist. 16 :
Cognovimus lectos vel lectisternia in Gerontocomio, quod a quondam illic Isauro constructum est, deesse.
Atque sic accipienda vox Jerocomium, in Vita S. Euphrosynæ cap. 7. in Vitis Patrum, ubi perperam Rosweidus existimavit locum esse, ubi curabantur, qui ἱερᾷ νόσῳ laborabant. Diversorium senum in Monasteriis agnoscit Petrus Diac. lib. de Miracul. S. Benedicti Casini patratis num 29. Discrimen vero inter γηροϰομεῖον, et γηροτροφεῖον, ponunt Grammatici, quod istud ampla, hoc minor ædes sit, in qua aluntur senes. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :
Γηροϰομεῖον, μέγα, γηροτροπεῖον, [] μιϰρόν.
Sed videtur legendum γηροτροφεῖον. Hesychius : Γηροϰόμος, γηροτρόφος. De Gerontocomiis, et Gerotrophiis Constantinopolitanis agimus in nostra CP. Christiana.