« »
 
[]« Gersuma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 061b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GERSUMA
GERSUMA, Gersoma, et Saxonico gærsuma, Sumptus, expensæ, præmium, compensatio, opes, thesaurus : hæc enim omnia id vocabuli sonat. Sed apud Forenses Anglicos ut plurimum usurpatum legimus pro fine, seu pecunia, data in pactionem, et rei emptæ vel conductæ [] compensationem. Unde in venditionum formulis, et locationum chartis, hæc aut similia verba pro more inserta :
Pro tot solidis, vel tot libris, in Gersumam solutis vel traditis.
Vetus Charta apud Somnerum in Tract. de Gavelkind pag. 177 :
Et pro hac concessione dedit nobis prædictus Jordanus 100. sol. sterling. de Gersume.
Charta Fundationis Abbat. S. Stephani de Fonteneto in Normannia, in Regesto 106. Tabular. Reg. Ch. 370 :
Liberas et quietas ab omnibus servitiis et consuetudinibus atque Gersumis, et aliis querelis, etc.
Monasticum Angl. tom. 2. pag. 920 :
Pro hac autem emptione dedi prædicto Radulpho unam marcam argenti in Ghersam, et singulis ejus fratribus 12. den.
Ubi legendum Gersumam. Idem Monasticum tom. 3. pag. 126 :
Pro hac autem donatione ... dedit mihi dictus Dominus Gilbertus Cicestrensis Episcopus 113. lib. 6. sol. 8. den, præ manibus in Gersumam.
Adde pag. 226. Vitæ Abbatum S. Albani pag. 28 :
Datis ab ipsa eidem Abbati .... tribus marcis auri in Gersoma.
Occurrit iterum apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 125. 178. 194. 225. 325. et Madox Formul. Anglic. pag. 182.
Gersuma præterea pro delicti compensatione interdum capitur. Rastallus in verbo Childwit :
Gersumam capere de nativa vestra imprægnata sine licentia vestra, quod dicitur Childwit.
Interdum pro quavis exactione. Idem Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 973 :
Absque retinentia cujuslibet consuetudinis sive servitii, seu alicujus Gersumæ, aut sæcularis exactionis.