« »
 
GERULA 1, GERULA 2.
[]« 1 gerula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 061c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GERULA1
1. GERULA, Gestatorium instrumentum, quod ad dorsum gestatur, nos vulgo Hottes dicimus. In Chronico Windesemensi lib. 2. cap. 31 :
Trahas atque Gerulas et similia fabricando.
Lib. 2. cap. 46 :
Arenam et lapides ad structuram in Gerula comportando.
Hofmanno Gerula, Vas vini est aut cujuslibet humoris capax, unde, inquit, Gerlas hodie Burgundi vocant vasa ampla lactis aut aquæ gerula ex ligno facta. Isid. :
Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex iis Gerulæ fiant.
Alias Gerula dicitur nutrix. Joan. de Janua. Hanc a nutrice distinguit Hieronymus Epist. ad Lætam :
Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula, habeat modestam Gerulam, nutricium gravem.
[]« 2 gerula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 061c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GERULA2
2. GERULA, Vas vinarium definitæ capacitatis atque adeo mensuræ species. Stat. crimin. Riper. cap. 216. fol. 29. r° :
Teneantur et debeant justare et bullare ... unam mensuram de quolibet genere mensurarum,... unam quartam a vino et mediam quartam, sive unam Gerulam, in qua sit media Gerula.
Vide Zerla.