![[]](img/image.png)
GERULPHUS, Λυϰάνθφωπος, Gall. Lougarou. Gervasius
Tilleberiensis in Otiis Imperial. part. 1 :
Vidimus enim frequenter in Anglia per lunationes homines in lupos mutari, quod hominum genus Gerulphos Galli nominant, Angli vero Werevulf dicunt. Were enim Anglice virum sonat, vulf, lupum.Sic Lou-garou, dicitur quasi Loup-warou, lupus homo. Vide Grimmii Mythol. Germ. pag. 621.