« »
 
[]« Gestari » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 063a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTARI
GESTARI, Lectica, vel equo vehi. Vetus Interpres Moschionis : Ὄχημα, Gestatio, Διαϰινῆσαι, Gestari. Gloss. Lat. Gr. : Gestatur, γυμνάζεται. Gestor, γυμνάστής. Gesto, γυμνάζομαι, Gestatio, γυμνασία. Alexander Iatrosophista lib. 1. Passionum :
Palæstra exercere feci et Gestari, et maxime ante... cibum : Gestari autem non solum pedibus, sed et cum caballo.
Cælius Aurelianus lib. 2. Chron. cap. 14 :
Quo fiet ut priusquam cibum sumpserint ægrotantes, Gestatione sunt movendi, secunda etiam deambulatione.
Passim ibi, et apud cæteros Medicos. Vide Mercurialem lib. 3. Artis gymnast. cap. 10. 11.