« Girdella » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 070c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GIRDELLA
GIRDELLA, Cingulus, zona, ex Saxonico girdl, et Anglico Girdle. Leges Burgorum
Scoticorum, cap. 125. § 1 :
Hæres habebit ad domum suam ista utensilia,... patellam, cratem ferream, Girdellam, mortarium, etc.At quid zona commune habet cum instrumentis culinariis ? Vide igitur, an legendum sit girgillum, id est, rotam hauritoriam, uti vocem interpretantur Isidorus lib. 1. cap. 15. et veteres Glossæ. Nihil tamen temere definio.