« »
 
[]« 3 giro » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 071a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GIRO3
3. GIRO, Ghiro, Guiro, Cingulum, Ital. Cintura, Gall. Ceinture. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. I. pag. 295 :
Famosum autem latronem dicimus quem de fama probari poterit latronem esse hoc modo, quod fur vel latro sit furando de die vel de nocte, vel quod sit trunchator bursarum, vel disgropator Gironum
(Ghironum '52 ; - Guironum '53). - Huic notioni firmamentum adjungit hic locus Edicti sumptuarii ann. 1300, quod extat in tabulario nostro crimin. :
Item quod aliqua domina, vel mulier non debeat habere nec portare gonnellam vel guarnazonem vel guarnaccam, que habeat plus tribus chironibus ex parte posteriori et uno ex parte anteriori, scilicet a summo usque ad deorsum, nisi solum a collarina usque ad Ghironem, sive corrigiam.
Vide Toselli, Mss. P. II. fasc. 7. pag. 342. Fr.