« Gitta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 074b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GITTA
GITTA. Leges Balduini Flandriæ Comitis ann. 1200. de homicidio, apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 768 :
In juramentis illis nullæ occasiones ammiscendæ sunt, quæ Gitta dicuntur.Editor laudatus in Glossario ad calcem tomi 5. conjectat Gitta idem esse quod
Getia, Præstigiæ per manuum invocationem, maleficia. Quid si tantum astutia, dolus, ab Anglico Wit, vel Belgico Gite, quod interdum id significat ? Vide Getia.