« »
 
[]« 2 gloria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 079c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GLORIA2
2. GLORIA, Titulus honorarius, concessus Regibus et Magnatibus. Anastas. Bibl. in Martino PP. pag. 50. de Exarcho :
Oportet Gloriam tuam, ut sicut nobis suggessit Paulus Patriarcha hujus a Deo conservandæ urbis, peragere.
Testamentum Bertichramni Episc. Cenoman. :
Unde tibi, gloriosissime Domne Chlotarie, bona retribuamus : attamen de id, quod Gloria vestra nobis contulit, etc.
Epistola Ledradi Archiep. Lugd. ad Carolum Imp. :
Ecce adsunt in conspectu Gloriæ vestræ, etc.
Adde Gregorium M. lib. 1. Epist. 23. 47. lib. 10. Ep. 7. Avitum Ep. 1. 69. 70. aliam Epistolam ejusdem Aviti, [] editam a Steph. Baluzio post Agobard. Epist. Vigilii Arelat. apud Baron. ann. 538. n. 27. Epist. Judæorum ad Recesvindum Regem in Lege Wisigoth. lib. 12. tit. 2. § 14. Gesta Dagoberti cap. 36. Historiam Wambæ Regis pag. 833. Epistolam ex Francicis tom. 1. Hist. Franc. 19. Epist. Nicolai I. PP. 8. 27. 30. 31. Joannis VIII. PP. 2. etc. Hinc
Gloriosi dicti præcipui Magistratus. Idem Anastasius in Joanne PP. pag. 50 :
Quomodo nobis suggessit Platon Gloriosus Patricius, et Eupraxius Gloriosus.
Adde Gregor. M. lib. 7. Epist. 11. 22. 30. 32. 70. lib. 8. Epist. 8. lib. 9. Epist. 35. 36. Reges interdum ita compellatos multis probat Bivarius in Commentat. ad Pseudo-Maximum pag. 65. et seqq. qui ejusmodi titulum affectasse Wisigothorum Reges observat. Vide Glossar. med. Græcit. voce Μεγαλοπρεπέστατος, col. 895. MS. ubi de Regis filio :
Darres le fils Alimodes
Garde la tor et le pales,
Moult ot li Glos riche mesniée,
Fait avoir une chevalchiée.