« »
 
[]« Gondola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 086a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GONDOLA
GONDOLA, Navigioli seu scaphulæ species, qua æstuaria Veneta pertranseuntur.[] Guillelmus Apuliensis lib. 4. de Gestis Norman. de Venetis :
Non ignara quidem belli navalis et audax
Gens erat hæc : illam populosa Venetia misit,
Imperii prece, dives opum, divesque virorum,
Qua sinus Adriacis interlitus ultimus undis
Subjacet Arcturo. Sunt hujus mœnia gentis
Circumsepta mari, nec ab ædibus alter ad ædes
Alterius transire potest, nisi lintre vehatur.
Regaliæ Gallinarum, vini et Gondolarum apud Andream Dandulum in Chr. MS. ann. 1205. Recte quidem, ni fallor, Brodæus ad lib. 1. Antholog. et Meursius in Glossar. Græc. Barb. Venetos vocem hanc a Græcis nuperis accepisse docuere, quibus ϰουντελάς idem quod βάρϰα, sonat, ut ex Harmenopulo, lib. 2. tit. 11. § 9. colligitur :
Καὶ τὴν ἐν τῷ πλοίῳ σϰάφην, ἤγουν τὴν ϰοινῶς λεγομένην βάλϰαν ϰαὶ ϰουντελάδα.
Quæ quidem scaphula non ita appellata, quod contis regatur, et ex iis navibus sit, quæ non antenna, sed conto reguntur, ut est apud sanctum Hieronymum in Vita S. Hilarionis, uti volunt Cobarruvias et Octavius Ferrarius : nam Cymbæ Venetæ remis aguntur ; sed quod ϰοντός Græcis nuperis brevis, sit, ἐλάς vero navis : ita Gondola est brevis navicula. Venetus remex, apud Sidonium lib. 1. Epist. 4. non tamen Gondolarius. Vide Glossar. med. Græcit. voce Κουντελάς, col. 733. et Κονδόστολος Append. col. 108.
P. Carpentier, 1766.
Mirac. Urbani V. PP. Mss. :
Et cum esset in quadam navicula sive Gondola ipsius barquæ, etc.