« »
 
[]« Gordus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 087a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GORDUS
GORDUS, Gurges, locus in fluvio coarctatus piscium capiendorum gratia :
Gors, Gort, et Guort,
dictus passim in Domesdei :
De 3. Gorz, mille anguillæ.
Charta Ludovici VI. Regis Fr. ann. 1111. in Hist. Priorat. S. Martini de Campis pag. 24. 27 :
Gordum etiam piscium apud Pissiacum in Sequana... dederunt.
Eadem habet Charta Ludovici VII. ann. 1137. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 54. Charta Ricardi II. Ducis Normanniæ in Histor. Monast. S. Audoeni Rotomag. pag. 405 :
Addimus et Gordum in fluvio Sequanæ emptum ab ipsis Monachis.
Alia Hugonis de Feritate, ibid. pag. 460 :
Ad hæc Ecclesiam de Belsas, et 30. agros, et Gordos de Poses, et piscatorem 1.
Alia Roberti Ducis Normanniæ, Ricardi II. filii :
Dedi quoque piscariam, quod vulgo Gordum dicitur, apud Ostessum villam.
Alia Gaufridi Episc. Meldensis ann. 1211. in Tabulario Campaniæ :
Propter damnum, quod inde patiuntur Monachi in molendino de Nooilli, et in molendino de Stagno, et in levatis de tribus Gordis avulsis per Comitissam, etc.
Aresta Omn. SS. ann. 1264. 1. Regesti Parlam. fol. 37 :
Dicit se habere usagium in foresta Bordi ad claudendum Gordum suum, situm in Secana de palo et virga.
Minus Pastorale Eccl. Paris. ann. 1233 :
Medietatem cujusdam Gordi, qui dicitur Chatel, quam habebant in Secanam apud Andrisiacum, etc.
Rursus occurrit apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 223. In Statuto Caroli VI. ann. 1415. art. 1. vetantur fieri in Sequana,
vennes, Gords, pieux, moulins, pescheries, etc
. Charta vernacula S. Nicasii de Mellento :
Item appartient audit Prieuré un [] Gord, autrement dit Ramée, qui est une pescherie dans la riviere entre les deux isles de S. Nigaise.
Neque aliud sonat Regort, quam Gurges, in veteri Poemate de Garin MS. :
Gironville est fermée en un Regort
Sor une roche del tans ancianor.
Infra :
Gironville est en un Regort de mer,
Sor une roche de viel antiquité.
Vide Gurges et Gorgus 2.
P. Carpentier, 1766.
Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 90. v° :
Littera acquisitionis du Gord seu piscariæ et pertinentiarum, sitæ inter Bry et Nogentum, vocatæ le Gord Saint Antoine, ab abbate S. Mauri. De anno 1378.
Ms. :
Li autre passent si avant,
Qu'il se vont en plain Gort lavant.
Vide Vieria 2.